useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Kloster Raitenhaslach Urkunden (Zisterzienser 1034-1798) 1239
Signature: 1239
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1239, o. O.
Der Prior von Raitenhaslach und der Dekan von Tauf kirchen (LK Mühldorf) vergleichen sich wegen der strittigen Zehnten und der Dotierung der Kirche von Niederbergkirchen (LK Mühldorf).
Source Regest: Krausen, Edgar, Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach, 1034-1350, München, 1959, Nr. 122, S. 110
 

cop.
KopB 13. Jh. Vorsatzblatt (C)

    x
    Arbitrium, quod arbitrati sunt prior de Reitenhaslah, decanus de Taufkirchn anno domini Mo. CCo. XXX VoIII super lite, que multo tempore fuit inter ecclesiam de Reitenhaslah et ecclesiam in Perchirchen super decimis et dotibus et alio dyocesiano iure, vallatum sub pena L a marcarum, que solvi debent dyocesiano infra VI menses sub pena iuratoria et pignorativa, si altera ipsarum arbitrio contraire adtemptaverit, quarum utraque iuri suo, quod videbatur habere, extunc renuntiaverunt et arbitrio consenserunt testibus subscriptis: abbate et custode sancti Viti, preposito de Illenmvnster, plebano de Kolsaz, plebano de Ratenkirchen, plebano de Metenheim, plebano de Plidolsckirchen et aliis plurimis tam laicis quam clericis honestis viris. Nos arbitri prior de Reitenhaslah, decanus de Taufkirchen super causa dictarum ecclesiarum arbitramur sub pena compromissa, ut ecclesia in Reitenhaslah gaudeat pace super decimis extunc habitis, sicut privilegia eius declarant. Si que autem possessiones ex devotione vel comparate seu commutate de novo||
    accesserint, secundum consuetudinem ecclesiasticam decime parrochiali ecclesie persolvantur, sive excolant propriis sumptibus sive locatorum. Dotem in Oberhouen commutatam pro aliis possessionibus Pfepfingen et aliam volumus robore arbitrii||
    perpetualiter permanere. Si plebanus vocatus fuerit, celebret in capella Oberhoue, monachus celebret ibi quando vult, et oblationes fidelium cedant plebani administrationi, personales decime et omnia alia iura ecclesiastica preter decimas spectant ad sacerdotem. Colonis eorum sine omni difficultate sacramenta||
    exhibeantur a parrochiali ecclesia, cui et fideliter obediant cum gratiarum actione et annuatim plebano solvantur LXXXXa Ratisponenses in festo sancti Michahelis.
    Source Fulltext: Krausen, Edgar, Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach, 1034-1350, München, 1959, Nr. 122, S. 110
    Editions
    • Ungedruckt.
    Secondary Literature
    • k. A.


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.