Charter: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813) 1211 XI 12
Signature: 1211 XI 12
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. November 1211, Regensburg
Ausspruch der von Papst Innocenz III. Bevollmächtigten, dass dem Passauer Erzpriester das Recht der Gerichtsbarkeit in der Pfarre Ranshofen nicht zustehe.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 533
aus der Original-Urkunde ddo. Passau 10. Juni 1261
In nomine dominj. Ego Henricus Abbas de Pruel et Ego Gerungus Praepositus de Osterhouen et Ego Rudpertus Ratisponensis Ecclesiae scholasticus ex delegatione Sedis Apostolicae de causa, quae uertitur inter Praepositum de Ranshouen ex una parte et Chunradum Archidiaconum Patauiensem ex altera super Archidiaconali Jurisdictione in Parochia dictae Praepositura exercenda uel non, cognoscentes, sicut potuimus, ueritatem perscrutati sumus et quia dictus Archidiaconus peremptorie a Nobis citatus nec venit nec causae suae defensorem misit, Priuilegium Sedis Apostolicae, quo dictus Praepositus Ecclesiam suam munitam esse dicebat, legentes inuenimus in eo contineri, quod nullus in Parochia saepedictae Praepositurae Jurisdictionem aliquam debeat exercere praeter Archiepiscopum et Diocesanum Episcopum et eiusdem loci Praepositum, Vnde manifeste apparet, quod Archidiaconus sit exclusus. Quam ob rem auctoritate, qua fungimur, sententiantes Praepositum Ranshouiensem et totam eius Parochiam ab impetitione dicti Archidiaconi absoluimus et ab omni Archidiaconali Jurisdictione iuxta intentionem et concessionem factam a Coelestino Papa eam cum Capellis in Priuilegio denominatis exemptam esse iudicantes Statuimus, ne uel ipse uel aliquis Successorum suorum Archidiaconorum contra Tenorem illius Priuilegij aliquam in Territorio Ranshouiensis Praepositurae et eius Parochia cum Capellis in Priuilegio denominatis Archidiaconalem Jurisdictionem debeat exercere. Datum Ratisponae in maiori Ecclesia Sancti Petrj. Anno Incarnationis Dominicae M. CC.XI. Idus Nouembris.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 533
Original dating clause: Idus Nouembris
Language:
Places
- Regensburg
München, Bayerisches Hauptstaatsarchiv, Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813) 1211 XI 12, in: Monasterium.net, URL </mom/DE-BayHStA/KURanshofen/1211_XI_12/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success