useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813) 1274 III 12
Signature: 1274 III 12
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. März 1274, o. O.
Ainwik von Salhorn und seine Hausfrau Irngart geben dem Kloster Ranshofen drei Höfe zum Seelgerät etc.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 404-405, Nr. 441
 
x
Ego Ainwicus de Salhorn et uxor sua Irngardis omnibus presentem literam inspecturis cupimus esse notum, Quod nos Ecclesie Ranshovensi et Dominis ibidem Deo militantibus voluntarie cum favore filiarum nostrarum nec non nostrorum omnium amicorum dedimus tria predia nostra, duo in Gundramshausen et unum ibidem in Chopel, libere propter Deum pro remedio nostrarum animarum atque nostrorum antecessorum. Soluunt annuatim ipsa predia preter X. denarios solidos VI. Salzburgens. monete preter alia xenia, sicut decet. Prepositus vero eiusdem loci una cum dominis et fratribus pio zelo filie nostre Gerdrudi dederunt prebendam unius sacerdotis in eadem Ecclesia sive loco ab eorum cellario et coquina nihilominus eo modo, quod, quando in summis festivitatibus vel alio tempore prebenda vini integra ad prandium seu ad cenam Dominis ministratur, dicte Gertrudi filie nostre prebenda vini dimidia dari debet ad quodlibet prandium sive cenam. quotiescunque feriatis diebus, ut est in die Dominica, feria tertia seu V. feria vel etiam in Sabbato vinum dominis propinatur, toties eidem Gerdrudi propinabitur tantum dimidia prebenda. In minutione sua vel ut ita dicamus, cum venam inciderit tribus vicibus omni anno, per quatuor dies III. prebendas vini dimidias accipiet et non magis, in quinta vero die minutionis nisi duas dimidias prebendas vini. Cerevisia vero si habetur, ei dabitur tanquam converso. Ad hec sepe dicte Gerdrudi filie nostre vestes a Camera ministrentur velut sorori et converse ipsius Ecclesie sive loci vel denarii competentes pro ipsis vestibus ac valentes. Ne autem hec nostra donatio prediorum nostrorum sepe dicte Ecclesie valeat per nostros aliquos successores ausu temerario violari, presentem literam sigilli venerabilis Domini riostri Heinrici nec non Abbatis in Peowern ac honorabilis Capituli ibidem robore roboratam Ecclesie sepius nominate conscribi procuravimus pro legali testimonio nostre tam libere donationis et cautela perpetua seu quieta. Acta sunt hec anno Domini M. CC. LXXIV. jn die beati Gregorii Pape.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 404-405, Nr. 441

Original dating clausejn die beati Gregorii Pape

Editions
  • Mon. boic. III. 338.


LanguageLatein
Places
  • o. O.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.