Charter: Documents of Early England Data Set 00110105
Signature: 00110105
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1265-07-24
105. Memorandum of ordination by Richard [Gravesend), Bishop of Lincoln, of Southill vicarage. 1265. Ordinacio eiusdem super vicaria de Southgeuele. (MemorandumSOUTHILL, BEDFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: Richard Gravesend (Bishop of Lincoln Cathedral) Receivers: Newnham PriorySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00110105
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00110105
x
Memorandum quod cum prior et conuentus de N submitterent se super vicaria ecclesie de Suthyuele quam optinent in proprios usus taxanda et ordinanda disposicioni venerabilis patris domini Ricardi dei gracia Linc[] episcopi idem dominus habita diligenti inquisicione super vero et pleno valore omnium et singulorum porcionum ecclesie supradicte ordinauit dictam vicariam consistere in toto alteragio ipsius ecclesie et omnimodis minutis decimis decima garbarum et feni dum taxat predictis priori et conuentui totaliter retenta item in quatuor quarteriis frumenti singulis annis vicario qui pro tempore fuerit apud Southgeuel[] soluendis per priorem et conuentum predictos videlicet uno quarterio ad festum sancti Michaelis duobus quarteriis ad natale domini et ad Pascha j quarterio et in manso competenti per ipsos religiosos assignando et competenter edificando ordinauit eciam quod idem prior et conuentus procurent archidiaconum loci racione visitacionis sue et cancellum cum opus fuerit reparent vicarius vero soluet sinodalia et eciam libros et ornamenta inueniet et ea cum necesse fuerit reparabit et clericum competentem et congruum sibi et ecclesie ministrantem sustinebit Facta est autem hec ordinacio et acceptata a fratre Willelmo priore dicte domus pro se et conuentu suo ix kalendis Augusti anno domini millesimo cc lx quinto et pontificatus dicti domini Linc[] septimo presentibus magistris Johanne de Lyndeseye tunc officiali dicti domini Linc[] Rogero de de Rauenyngham et multis aliis
Source Fulltext: Cartulary of Newnham Priory. Joyce Godber. Bedfordshire Historical Records Society, V.43. Bedfordshire Historical Records Society. Bedford. 1963-1964.
Comment
Date: A.D.Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00110105
Editions:
- Cartulary of Newnham Priory. Joyce Godber. Bedfordshire Historical Records Society, V.43. Bedfordshire Historical Records Society. Bedford. 1963-1964.
Places
Persons
- Lyndeseye, Johannes de, magister, officialis
- Rauenyngham, Rogerus de
- Ricardus, dominus, episcopus Linc[]
- Willelmus, frater, prior de N
Keywords
- General:
- Memorandum
Documents of Early England Data Set 00110105, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00110105/charter>, accessed 2025-04-06+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success