Charter: Documents of Early England Data Set 00110897
Signature: 00110897
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1262-05-01
897. Agreement between William of London and his wife Petronella, and the prior and convent, relating to a virgate and two messuages in Stotfold. 1262. Conuencio de j virgata terre et ij mesuagiis in Stotfold'. (AgreementSTOTFOLD, BEDFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: William of London Receivers: Newnham PriorySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00110897
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00110897
x
Anno regni regis Henrici filii regis Johannis xlvj in principio mensis Maii facta est hoc conuencio coram domino Nicholao de Turry et sociis suis justiciariis domini regis itinerantibus apud Bed[] inter W de Lond[] et Petronillam uxorem eius ex una parte petentes per breue de recto unam virgatam terre et duo mesuagia cum pertinenciis in Stotfold[] et priorem et conuentum de N tenentes ex altera videlicet quod dictus prior et conuentus pretermissis omnibus suis exceptionibus dilacionibus et defensionibus in placito inter predictas partes moto sine dilacione vocabunt J Malerb[] de Houht[] vel heredes suos ad warantum in placito predicto et versus eundem warantum predictum placitum viriliter quantum ad ipsos pertinet prosequntur cum fideli consilio et auxilio predictorum Willelmi et Petronille et quicquid ab eodem waranto poterit diracionari predictis Willelmo et Petronille integre remanebit et si contingat quod dictus warantus non habeat unde warantizare possit ad presens dicti W et Petronilla expectabunt donec idem warantus habeat unde possit warantizare Et tunc dictus prior et conuentus fideliter et viriliter dictum warantum quantum ad ipsos pertinet prosequntur cum consilio et auxilio dictorum W et Petronille donec habeant excambium per extentam factam per duodecim juratores de vineto ad valenciam terrarum et mesuagiorum que dicti W et Petronilla a dicto priore petebant in Stotfold[] ut predictum est et ex tunc procurabunt dicti prior et conuentus in quantum poterunt et poni faciant dictos Willelmum et Petronillam in plenam seysinam de predicto excambio saluis dictis priori et conuentui eorum statu et possessione de tenementis suis in Stotfolde ita quod status prioris et conuentus quo ad predicta tenementa in Stotfold[] integre et illesus remaneat et non mutetur facto vel procuracione dictorum W et Petronille vel judicio curie domini regis non obstantibus dummodo dicti prior et conuentus in supradictis faciendis et procurandis diligenter et viriliter ut predictum est se intromiserint Et ad hec omnia et singula obseruandum dicti W et Petronilla fideliter prestiterunt corporalem et insuper obligauerunt omnia bona sua mobilia et immobilia quecunque habent in comitatu Bed[] eisdem priori et conuentui quod licet et sine alicuius contradiccione eadem bona ubicunque inventa ingredi possint et integre retinere nulla reclamacione dictorum W et Petronille impediente Dictus vero prior pro se et conuentu suo omnia predicta et singula firmiter et inviolabiter tenere et obseruare in verbo dei iurauit In quorum omnium et singulorum securitate tam dicti prior et conuentus quam dicti W et Petronilla huic conuencioni in modum cyrographe confecte alternatim sigilla sua apposuerunt et in rotulo justiciariorum predictorum inrotulari procurauerunt etc
Source Fulltext: Cartulary of Newnham Priory. Joyce Godber. Bedfordshire Historical Records Society, V.43. Bedfordshire Historical Records Society. Bedford. 1963-1964.
Comment
Date: RegnalCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00110897
Editions:
- Cartulary of Newnham Priory. Joyce Godber. Bedfordshire Historical Records Society, V.43. Bedfordshire Historical Records Society. Bedford. 1963-1964.
Places
Persons
- Henricus, filius regis Johannis, rex
- Houht[], J Malerb de
- Lond[], Willelmus de
- Petronilla, uxor Willelmi de Lond[]
- Turry, Nicholaus de, dominius, justiciarius itiner
Keywords
- General:
- Agreement
Documents of Early England Data Set 00110897, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00110897/charter>, accessed 2025-04-10+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success