useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00330308
Signature: 00330308
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1262-04-00
(Final Concord, ) Givers: Oxford - St. John B. Hospital Receivers: Richard le Dosiere of Oxford
Source Regest: 
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00330308
 
x
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Neweportpaynel a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimo sexto coram Nicholao de Turri Roberto de Perywes Willelmo de Englefeld et Adam de Greynuille iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Henricum magistrum hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie querentem et Ricardum le Dosiere de Oxonia deforciantem de uno mesuagio et sex seldis cum pertinenciis in Oxonia unde placitum conuentionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Ricardus recognouit predictum mesuagium et predictas seldas cum pertinenciis scilicet illud mesuagium et illas seldas cum pertinenciis que idem Ricardus prius tenuit de predicto magistro esse ius ipsius magistri et ecclesie sue sancti Iohannis et illa remisit et quieta clamauit de se et heredibus suis predicto magistro et successoribus suis et ecclesie sue predicte in perpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamancia fine et concordia idem magister concessit pro se et successoribus suis quod ipsi de cetero inuenient eidem Ricardo racionabilia estoueria sua in predicto hospitali tam in uictu quam uestitu ita scilicet quod singulis diebus sedebit ad prandium in mensa cum liberis seruientibus eiusdem domus uel quod quolibet die percipiet unum panem precii unius oboli unum galonem ceruisie de ceruisia seruiencium eiusdem domus et unum ferculum seruientis de coquina et quod inuenient eidem Ricardo singulis annis unam robam precii quinque solidorum ad Natale domini uel quinque solidos in opcione eiusdem Ricardi tota uita ipsius Ricardi Et preterea idem magister recepit predictum Ricardum in singulis benefactis et oracionibus que decetero fient in ecclesia sua predicta in perpetuum
Source Fulltext: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.66. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1914.

Comment

Date: A.D. Feast
Editions
  • Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.66. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1914.
Places
  • sancti Iohannis, ecclesia
Persons
  • Englefeld, Willelmus de, iusticiarius
  • Greynuille, Adam de, iusticiarius
  • Henricus, magister hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie
  • Henricus, rex, filius regis Iohannis
  • Oxonia, Ricardus le Dosiere de
  • Perywes, Robertus de, iusticiarius
  • Turri, Nicholaus de, iusticiarius
Keywords
  • General: 
    • Final Concord
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.