useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00130072
Signature: 00130072
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1257-10-28 - 1258-10-28
(QuitclaimHYDE, BUCKINGHAMSHIRE (ENGLAND)) Givers: Galiena de Dammartin Receivers: Missenden Abbey
Source Regest: 
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00130072
 
x
Sciant presentes et futuri quod ego Galiena de Dammartin filia Willelmi de Dammartin que fui uxor Ernulphi de Maundeuilla domini de Mimmes dedi et concessi et quietos clamaui et hac presenti carta mea confirmaui pro me et heredibus quibuscumque in ligia uidiutate et potestate mea post mortem dicti Ernulphi mariti mei assensu et consensu domini Petri de Burgate filii mei et heredis x solidos annui redditus deo et ecclesie Sancte Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus de viginti solidis quos dicti canonici consueuerant reddere Hamoni de Peyteuin de Henigefeld et Thome patri eius et Mabilie uxori ipsius Thome et matris dicti Hamonis ante eum quorum idem Hamo le Peyteuin heres fuit immediate postquam ipsi decesseruit in fata De quadam terra que Hyda Hunfridi appellatur apud eandem Messendenam De quibus viginti solidis predictus Hamo le Peyteuin quietos clamauit x solidos dictis canonicis de Messend sicut cyrographum inter ipsos confectum testatur Quos quidem x solidos idem Hamo le Peyteuin dedit in puram et perpetuam elemosinam monachis de Colecestria sicut carta inter eos confecta testatur Preterea ego dicta Galiena dimisi et quietum clamaui pro me et heredibus meis dictis canonicis de Messend totum ius et clamium quod habui uel habere potui in dictis decem solidis siue in dicta terra que Hyda appellatur Pro hac autem mea donatione concessione quietaclamatione et omnis iuris mei et clamii dimissione et carte mee confirmatione predicti canonici dederunt michi nouem marcas sterlingorum permanibus Et ego Et ad maiorem securitatem presenti carte mee sigillum meum apposui Hiis testibus domino Alexandro de Hamden domino Iohanne de Wedone domino Galfrido Neyrnuit domino Roberto Mauntel Roberto filio Nigelli Thoma de la Erde et aliis Facta autem fuit hec carta anno regni regis Henrici filii regi Iohannis quadragesimo secundo
Source Fulltext: Cartulary of Missenden Abbey. J. G. Jenkins. Records Branch of the Buckinghamshire Archaeological Society, V.2. Records Branch of the Buckinghamshire Archaeological Society. Aylesbury. 1938.

Comment

Date: Regnal
Editions
  • Cartulary of Missenden Abbey. J. G. Jenkins. Records Branch of the Buckinghamshire Archaeological Society, V.2. Records Branch of the Buckinghamshire Archaeological Society. Aylesbury. 1938.
Places
Persons
  • Burgate, Petrus de, filius et heres Galiene de Dammartin
  • Dammartin, Galiena de, filia Willelmi de Dammartin, relicta Ernulphi de Maundeuilla domini de Mimmes
  • Erde, Thomas de la
  • Hamden, Alexandrus de, dominus
  • Henigefeld, Hamo de Peyteuin de
  • Henricus, filius regis Iohannis, rex
  • Mabilia, uxor Thome, mater Hamoni de Peyteuin de Henigefeld
  • Maundeuilla, Ernulphus de, dominus de Mimmes
  • Mauntel, Robertus, dominus
  • Neyrnuit, Galfridus, dominus
  • Robertus, filius Nigelli
  • Thomas, pater Hamoni de Peyteuin de Henigefeld
  • Wedone, Iohannes de, dominus
Keywords
  • General: 
    • Quitclaim
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.