useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00210082
Signature: 00210082
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1303-00-00]
(Division, SOUTHAMPTON ST. JOHN'S, HAMPSHIRE (ENGLAND)) Givers: John Halveknyght, multiple Receivers:
Source Regest: 
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00210082
 
x
Noverint universi quod hec est participatio facta inter Johannem le Halveknyght Thomam le Halveknyght Willelmum Bassigrom et Petronillam uxorem eius Rogerum le Halveknyght et Walterum le Halveknyght coheredes Thome le Halveknyght et Cristine uxoris sue de quodam tenemento cum suis pertinentiis quod tenementum vocatur la Westhalle in villa Sutham[] et situm est in parochia ecclesie sancti Johannis Baptiste quod quidem tenementum cum suis pertinentiis predictis coheredibus videlicet Johanni Thome Petronille Rogero et Waltero le Halveknyght im hereditario [pertinebat unde] sciendum est quod quedam camera que vocatur depicta cum celariis que sunt subtus dicta camera una cum alia camera que vocatur le garderobe dicto Johanni primogenito predictorum Thome et Cristine ad suam proportionem accidebant cum magna porta et viridario et cum vacua placea infra eandem portam adiacente que placea se extendit a dicta porta equaliter versus aulam una cum quodam fonte in dicta placea existente unde dicta placea se extendit ex alia parte versus celarium quod est subtus camera que vocatur la garderobe ex parte australi habend et tenend predicto Johanni heredibus suis sive assignatis libere quiete bene et in pace reddendo inde annuatim hospitali sancti Juliani Ville Sutht[] quatuor solidos ad quatuor anni terminos et septem denarios et quadrantem priori et conventui sancti Dyonisii iuxsta Sutht[] Secunda pars accidit Thome le Halveknyght scilicet petrinum cum celario subiacente cum quadam camera que vocatur la oriole que est supra portam predictam ex opposito ecclesie sancti Johannis cum stabulo infra portam retro dictum celarium et petrinum adiacente reddendo inde annuatim hospitali sancti Juliani vill Sutht[] quatuor solidos ad quatuor anni terminos et vii denarios et quadrantem priori et conventui sancti Dyonisii iuxsta Suthamtoniam Tertia pars accidit Rogero le Halveknyght videlicet petrinum cum celario iuxsta parvam venellam cum furno et parva stabula retro dictum celarium et petrinum adiacente una cum celario quod situm est subtus camera que vocatur la garderobe reddendo inde annuatim predicto hospitali sancti Juliani ville predicte iiii solidos ad quatuor anni terminos et vii d et quadrantem priori et conventui sancti Dyonisii iuxta Sutht[] Quarta pars accidit Waltero le Halveknyght videlicet medietas aule cum solario et schoppa que se extendunt equaliter versus vicum qui vocatur la Bolestrete ex parte occidentali a medietate dicte aule cum coquina et fornace que sunt iuxsta predictam medietatem aule antedicte una cum solario quod est iuxsta venellam que vocatur la narewelane versus la Bolestrete super parvum celarium quod se extendit versus occidentem reddendo inde annuatim predicto hospitali quatuor solidos ad quatuor anni terminos et vii d et quadrantem priori et conventui sancti Dyonisii iuxsta Suthton[] Quinta pars accidit Willelmo Bassingrom et Petronille uxori sue scilicet alia medietas aule que est iuxsta longam cameram ex parte boreali cum solario et schoppa que se extendunt a dicta medietate aule equaliter versus la Bolestrete ex parte occidentali una cum celario quod est iuxsta parvam venellam quod celarium se extendit versus occidentem subtus solarium quod predictus Walterus habet ad proportionem suam reddendo inde annuatim predicto hospitali quatuor solidos ad quatuor anni terminos et septem denarios et quadrantem priori et conventui sancti Dyonisii iuxsta Suth[]ton[] Longa vero camera cum celariis subiacentibus et vacua placea que est inter dictam cameram et tenementum Johannis de Schirlye ex parte boreali cum alia vacua placea que iacet inter dictam cameram et celarium cum petrino quod relicta Johannis de Borgoyne tenet ex parte orientali que se extendit equaliter ab austro muri dicti celarii infra magnam portam usque ad longam cameram predictam et se extendit versus portam borealem usque ad tenementum quod quondam fuit Johannis Pynnoc et istam cameram cum celario et vacuis placiis et omnibus aliis suis pertinentiis habet Matillis filia Willelmi Bassingrom et Petronille uxoris eius de dono et legato magistri Johannis le Flemyng reddendo inde annuatim predicto hospitali sancti Juliani ville Suth[]ton[] dimidiam marcam et priori et conventui sancti Dyonisii duodecim denarios Predicti vero Rogerus Thomas et Petronilla habebunt liberum introitum et exitum cum equis et bigis et omnibus aliis marcandisis per portam et placeam predicti Johannis ad tenementa sua que habent et ad hauriendam aquam de fonte sine perturbatione seu contradictione aliquorum In cuius rei testimonium partes predicte presentibus scriptis in modum cyrographi confectis sigilla sua alternatim apposuerunt et ad maiorem huius rei securitatem sigillum prepositure ville Sutht[] apponi procuraverunt Hiis testibus Ada le Hordyr tunc aldermanno ville Sutht[] Willelmo Fogel tunc ballivo Roberto le Hordir costumario Johanne de Schirlye Thoma Stut Ricardo de Bareflet Henrico de Lym et multis aliis
Source Fulltext: Cartulary of God's House. J. M. Keye. Southampton Record Series, V.19. Southampton University Press. Southampton. 1976.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00210082
Editions
  • Cartulary of God's House. J. M. Keye. Southampton Record Series, V.19. Southampton University Press. Southampton. 1976.
Places
Persons
  • Bareflet, Ricardus de
  • Bassigrom, Willelmus
  • Flemyng, Johannes le, dominus
  • Fogel, Willelmus, ballivus
  • Halveknyght, Johannes le, coheres Thome le Halveknyght et Cristine uxoris sue
  • Halveknyght, Rogerus le, coheres Thome le Halveknyght et Cristine uxoris sue
  • Halveknyght, Thomas le, coheres Thome le Halveknyght et Cristine uxoris sue
  • Halveknyght, Walterus le, coheres Thome le Halveknyght et Cristine uxoris sue
  • Hordir, Robertus le, costumarius
  • Hordyr, Adam le, aldermannus ville Suthampton
  • Lym, Henricus de
  • Matilla, filia Willelmi Bassingrom
  • Petronilla, uxor Willelmi Bassigrom, coheres Thome le Halveknyght et Cristine uxoris sue
  • Pynnoc, Johannes
  • Schirlye, Johannes de
  • Stut, Thomas
Keywords
  • General: 
    • Division
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.