Charter: Documents of Early England Data Set 00230116
Signature: 00230116
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1272-11-11
(Will, SOUTHAMPTON, HAMPSHIRE (ENGLAND)) Givers: William Ailet Receivers: Robert AiletSource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00230116
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00230116
x
Nouerint uniuersi presens scriptum uisuri uel audituri quod ego Willelmus Ailet burgensis Suthampton ex assensu Agnetis uxoris mee in ultima uoluntate mea legaui Roberto Ailet nepoti meo duas domos cum pertinenciis suis quas inhabitaui que quidem domus contigue sunt et site in uilla Suthampton in uico qui dicitur Yeststret in parte australi uici inter stagias Petronille la Flamenghe et terram uacuam que aliquando fuit Willelmi le Scelier de quibus duabus domibus unam emi de Editha aliquando uxore Hereberti le Maceon et de Matild Mocke alteram uero emi de Ricardo le Graunt et Waltero Kurlyeu et Agnete uxore sua habend et tenend dictas duas domos cum pertinenciis post decessum dicte Agnetis uxoris mee dicto Roberto et heredibus suis uel suis assignatis in perpetuum Reddendo inde annuatim dominis feodi redditus debitos et consuetos et faciendo unam missam celebrari singulis ebdomadis anni in perpetuum pro anima mea et pro anima dicte Agnetis uxoris mee et pro animabus parentum et puerorum nostrorum et omnium fidelium defunctorum in ecclesie Omnium Sanctorum Suthampton pro omni seruicio et seculari demanda In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui et sigillum domini Iohannis de la Bare tunc rectore dicte ecclesie Omnium Sanctorum apponi procuraui Hiis testibus Domino Ioh de la Bare Elya carnifice Thom Pellaparis Rob[er]to Longo Willo Gore et aliis Dat die Sancti Martini anno domini mcclxx secundo
Source Fulltext: Cartulary of the Priory of St. Denys near Southampton. E. O. Blake. Southampton Record Series, V.24. Southampton University Press. Southampton. 1981.
Comment
Date: A.D. FeastCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00230116
Editions:
- Cartulary of the Priory of St. Denys near Southampton. E. O. Blake. Southampton Record Series, V.24. Southampton University Press. Southampton. 1981.
Places
- SOUTHAMPTON, HAMPSHIRE (ENGLAND)
Persons
- Agnes, uxor Walteri Kurlyeu
- Agnes, uxor Willelmi Ailet
- Ailet, Robertus, nepos Willelmi Ailet
- Ailet, Willelmus, burgensis Suthampton
- Bare, Iohannes de la, dominus, rector ecclesie Omnium Sanctorum
- Editha, uxor Hereberti le Maceon
- Elyas, carnifex
- Flamenghe, Petronilla la
- Gore, Willelmus
- Graunt, Ricardus le
- Kurlyeu, Walterus
- Longus, Robertus
- Mocke, Matilda
- Pellaparis, Thomas
- Scelier, Willelmus le
Keywords
- General:
- Will
Documents of Early England Data Set 00230116, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00230116/charter>, accessed 2025-04-06+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success