useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00230245
Signature: 00230245
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1273-00-00
(Agreement, SOUTHAMPTON ST. MICHAEL'S, HAMPSHIRE (ENGLAND)) Givers: Robert (Prior of St. Denys Priory) Receivers: Robert Bonhayt of Southampton
Source Regest: 
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00230245
 
x
Anno domini millesimo cc septuagesimo tercio qui fuit annus regni regis Edwardi filii regis Henrici primus facta est hec conuencio inter dominum Robertum priorem domus Dei Suth[]t et eiusdem loci fratres ex una parte et Robertum Bonhayt burgensem Suth[] ex altera uidelicet concesserunt et promiserunt dicti prior et fratres pro se et suis successoribus quod ipsi perpetuo inuenient et sustentabunt unum capellanum idoneum in domo sua in mensa et camera sicut unum de capellanis eiusdem domus et dabunt eidem ad stipendia sua viginti solidos sterling[] per annum ad quatuor anni terminos uidelicet ad Nat[] Domini v sol ad Pascha v sol ad festum Natiuitatis Sancti Iohannis Baptiste v sol et ad festum Sancti Michelis v sol Qui quidem capellanus celebrare debebit singulis diebus unam missam in ecclesia Sancti Michelis Suth[] ad altare Sancti Theobaldi in ecclesia eadem pro anima Alicie filie Walteri Flandrens[] nuper uxoris predicti Roberti et pro animabus omnium fidelium defunctorum sine onere inueniendi clericum uel alia ad missam celebranda necessaria In ceteris uero officiis sacerdotalibus et ministerio erit idem capellanus priori predicte domus qui pro tempore fuerit subiectus et intendens Eodem uero capellano ad hoc officium deputato cedente uel decedente prior supradicte domus qui pro tempore fuerit de alio ydoneo loco ipsius sine more dispendio prouidere debebit Quod si circa hoc per viginti dies negligens repertus fuerit Prior Sancti Dionis[] iuxta Suth[] qui pro tempore fuerit alium ydoneum ad unum annum futurum substituere debebit quem predicti prior et fratres Domus Dei ad annum admittere debebunt quo elapso de alio sicut prius prouidebunt Ad eiusdem uero capellani perpetuam sustentacionem dedit predictus Robertus dictis priori et fratribus unum mesuagium in Suth[] in uico Francisco ex opposito magnarum domorum nuper Ricardi de Leycestr[] cum uacua placea eidem mesuagio adiuncta quod quidem mesuagium fuit aliquando Symonis le Fraunceis et quod idem Robertus et dicta Alicia uxor sua inhabitabant dum ipsa uiuebat et novem solidos quieti et annui redditus de uolta et petrina in uico Anglico ex parte orientali uici uersus mare sit[] inter mesuagium quod Nicholaus Beket tenet ex Domo Dei Suth[] et aliam uoltam quam Egidius le Flemyng[] tenet et insuper quatuordecim libras sterling[] ad eundem redditum uel terram que ad sustentacionem predicti cappellani assignari debebit Et in premissorum omnium robur et testimonium supradicti prior Domus Dei et fratres et supradictus Robertus presenti scripto sigilla sua apposuerunt et ad maiorem securitatem sigilla communitatis uille Suth[] et domini N tunc prioris Sancti Dion[] iuxta Suth[] apponi procurauerunt Hiis testibus
Source Fulltext: Cartulary of the Priory of St. Denys near Southampton. E. O. Blake. Southampton Record Series, V.24. Southampton University Press. Southampton. 1981.

Comment

Date: A.D. Regnal
Editions
  • Cartulary of the Priory of St. Denys near Southampton. E. O. Blake. Southampton Record Series, V.24. Southampton University Press. Southampton. 1981.
Places
Persons
  • Alicia, filia Walteri Flandrensis, nuper uxor Roberti Bonhayt
  • Beket, Nicholaus
  • Bonhayt, Robertus, burgens Suthampton
  • Edwardus, filius regis Henrici, rex
  • Flemyng, Egidius le
  • Fraunceis, Symon le
  • Leycestr, Ricardus de
  • N, dominus, prior Sancti Dionisii
  • Robertus, prior domus Dei Suthampton
Keywords
  • General: 
    • Agreement
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.