Charter: Documents of Early England Data Set 00320040
Signature: 00320040
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1254-09-08
(Agreement, ) Givers: William de Beauchamp III Receivers: Bartholomew of SudeleySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00320040
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00320040
x
In festo Natiuitatis beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo octavo apud Salewarp ita conuenit inter dominum Willelmum de Bello Campo et Bartholomeum de Sutley scilicet quod predictus Willelmus fide media tenetur dicto Bartholomeo quod infra annum completum a dicto die dabit et assignabit et carta sua confirmabit centum solidatas terre eidem Bartholomeo in loco certo et competenti in liberum maritagium cum Iohanna filia sua quam idem Bartholomeus predicta die Natiuitatis beate Marie desponsauit tenend eodem modo sicut tenet terram de Lench quam dictus Willelmus dicto Bartholomeo dedit cum predicta Iohanna filia sua et heredibus suis de ipsis duobus exeuntibus Et si contingat quod absit quod dictus Willelmus in fata decesserit antequam predictis Bartholomeo et Iohanne de predictis centum solidatis terre plenarie satisfecerit heredes ipsius Willelmi sine aliqua contradictione hoc facere tenentur Conuenit insuper inter eosdem Willelmum et Bartholomeum quod si dictus Willelmus uel aliquis loco suo infra viginti annos uoluerit dicto Bartholomeo dare assignare et carta sua confirmare quindecim libratas terre in loco certo et competente in escambium terre de Lench et predictarum centum solidatarum terre dicti Bartholomeus et Iohanna uel heredes sui predicti tenebuntur dicto Willelmo uel heredibus suis totam predictam terram de Lench cum tenentiariis et pertinentiis suis et predictas centum solidatas terre sine aliqua contradictione plenarie reddere et restituere in eodem statu in quo illas receperunt In cuius rei testimonium presenti scripto in modum cirographi confecto tam predictus Willelmus quam Bartholomeus sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus dominis Rogero de Sumeri Willelmo de Oddingeses Willlemo Maudut Giraldo Talebot Willelmo de Salsomarisco Willelmo le Poer Willelmo Corbet Galfrido fiiio Warini Iacobo de Bello Campo Willelmo de Ornesby et aliis
Source Fulltext: Beauchamp Cartulary, 1100-1268. E. Mason. Pipe Roll Society, New Series V.43. Pipe Roll Society. J. W. Ruddock. Lincoln. 1980.
Comment
Date: Feast RegnalCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00320040
Editions:
- Beauchamp Cartulary, 1100-1268. E. Mason. Pipe Roll Society, New Series V.43. Pipe Roll Society. J. W. Ruddock. Lincoln. 1980.
Persons
- Bello Campo, Iacobus de
- Bello Campo, Willelmus de, dominus
- Corbet, Willelmus
- Galfridus, filius Warini
- Iohanna, filia Willelmi de Bello Campo
- Maudut, Willelmus
- Oddingeses, Willelmus de, dominus
- Ornesby, Willelmus de
- Poer, Willelmus le
- Salsomarisco, Willelmus de
- Sumeri, Rogerus de, dominus
- Sutley, Bartholomeus de
- Talebot, Giraldus
Keywords
- General:
- Agreement
Documents of Early England Data Set 00320040, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00320040/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success