Charter: Documents of Early England Data Set 00320039
Signature: 00320039
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1254-09-08]
(Grant, ) Givers: William de Beauchamp III Receivers: Bartholomew of SudeleySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00320039
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00320039
x
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Bello Campo dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Bartholomeo de Sutley in liberum maritagium cum Iohanna filia mea decem uirgatas terre et tenentiarios cum pertinentiis suis in uilla de Schirreuelench et quandam placeam terre nomine mesuagii que uocatur Uetus Gardinum et medietatem de toto dominico meo in eadem uilla in terra arabili prato et pastura cum omnibus pertinentiis suis excepto capitale mesuagio et duabus grauis Et he sunt culture de dominico de crofto extra uilla iuxta le Loue octo seilliones et dimidia uersus uiam tota cultura que uocatur Putfurlong et cultura que uocatur Oldegore inferior et Pirieweyforlong et Banwellslade uersus australium sicut iacet inter Oueregore et Netheregore cum medietate sicheti et Chewenhaleforlong usque ad Mulewey et Secefurlong inter Waterwey et terram abbatis de Euisham et tota cultura que uocatur Brocholeforlong et de Stockyng usque ad terram Rogeri prepositi sexdecim seilliones et de cultura que uocatur Scortebintes usque ad terram predicti Rogeri viginti et octo seilliones et de cultura que uocatur Wynwewecroft usque ad terram predicti Rogeri viginti et sex selliones et medietatem prali quod uocatur la Ley uersus occidentem et de prato quod uocatur Assebedde totum pratum exceptis viginti perticatis prati iuxta pratum de la Ley et de prato ad capellam quatuordecim perticatas ex parte boriale et de prato super Auene quinque acras uersus partem orientalem Et sciendum quod pratum istud non iacet in certo loco sed prout sors acciderit habend et [tenend totam predictam terram cum omnibus pertinentiis suis in dominico et uilnagio dictis Bartholomeo et Iohanne et heredibus suis de ipsis duobus exeuntibus de me el heredibus meis libere et quiete hereditarie bene et in pace imperpetuum donec ego uel heredes mei dictis Bartholomeo et Iohanne uel heredibus suis predictis donauerimus et assignauerimus quindecim libratas terre in loco competente sicut in scripto conuentionis inter me et predictum Bartholomeum in modum cirographi confecto plenius continetur Reddendo inde per annum ipsi et heredes sui predicti michi et heredibus meis unum denarium ad festum sancti Michelis pro omnibus seruitiis et secularibus exactionibus curiarum sectis et omnibus aliis querelis et demandis ad me uel heredes meos pertinentibus saluo regali [seruitio] quantum pertinet ad tantam terra in eadem uilla Ita si contingat quod predicta Iohanna filia mea sine herede de se decesserit uel heredes sui defecerint prefata terra cum pertinentiis ad me uel heredes meos integre et sine dilatione uel contradictione predicti Bartholomei et heredum suorum reuertetur Et ego Willelmus et heredes mei totam predictam terram cum omnibus pertinentiis suis per seruitium antedictum dicto Bartholomeo et Iohanne et heredibus suis predictis per seruitium predictum contra omnes gentes sicut predictum est warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium huic scripto ad modum cirographi confecto parti remanenti penes ipsos Bartholomeum et Iohannam sigillum meum apposui et parti penes me remanenti dictus Bartholomeus sigillum suum apposuit Hiis testibus dominis Rogero de Somery Willelmo de Oddyngesell Willelmo Maudut Girardo Talebot Willelmo de Salsomarisco Willelmo le Poer Willelmo Corbet Galfrido filio Warini Iacobo de Bello Campo Willelmo de Ornerusby et aliis
Source Fulltext: Beauchamp Cartulary, 1100-1268. E. Mason. Pipe Roll Society, New Series V.43. Pipe Roll Society. J. W. Ruddock. Lincoln. 1980.
Comment
Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00320039Editions:
- Beauchamp Cartulary, 1100-1268. E. Mason. Pipe Roll Society, New Series V.43. Pipe Roll Society. J. W. Ruddock. Lincoln. 1980.
Persons
- Bello Campo, Iacobus de
- Bello Campo, Willelmus de
- Corbet, Willelmus
- Galfridus, filius Warini
- Iohanna, filia Willelmi de Bello Campo
- Maudut, Willelmus
- Oddyngesell, Willelmus de, dominus
- Ornerusby, Willelmus de
- Poer, Willelmus le
- Rogerus
- Salsomarisco, Willelmus de
- Somery, Rogerus de, dominus
- Talebot, Girardus
- abbas de Evisham
Keywords
- General:
- Grant
Documents of Early England Data Set 00320039, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00320039/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success