Charter: Documents of Early England Data Set 00390028
Signature: 00390028
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1266-01-02, DUNMOW, ESSEX (ENGLAND)
Harley 662. fol. 92v. (Confirmation, ) Givers: Hugo de Chaureth of Poslingworth Receivers: Dunmow (Little) PriorySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00390028
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00390028
x
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum uisuris uel audituris Hugo de Chaure filius Roberti de Chaure de Poselingewrthe salutem in domino sempiternam Cupiens donationem et elemosinam antecessorum meorum factas uiris religiosis priori et conuentui de Dunmawe ratas et firmas in perpetuum permanere uolo et concedo pro salute anime mee et dictorum antecessorum meorum quod de terra quam habeo ex successione uel [uel] uenditione dicti Roberti patris mei nullam possim de cetero uenditionem facere uel alienationem nisi dictis religiosis dum tamen michi uelint dare sicut alij rationabiliter pro eisdem Et si qua alienatio uel uenditio facta fuerit ipsis irrequisitis ipsam penitus non ualere Et ad hoc fideliter obseruandum obligo omnia mobilia mea et immobilia ubicumque fuerint inuenta sub pena centum solidorum fabrice ecclesie de dunmawe si contra uenero soluendorum subiciens me cohertioni Ballaui eiusdem loci qui pro tempore fuerit uel loci ordinario ut possint me de die in diem distringere donec de dicta pena eisdem fuerit plenarie [fuerit] satisfactum Et ad maiorem securitatem corporale presto sacramentum Renuncians exceptionibus cauillationibus Regie prohibitioni et priuilegio cruce signatis indulto et indulgendo In cuius rei testimonium presenti sigillum meum apposui Datum apud dunmawe in crastinum circumcisionis Anno domini m cc lx sexto
Source Fulltext: Cartulary of Little Dunmowe Priory. British Library, Harley Ms. 662. Archaeologia Cantiana, V.10. Kent Archaeological Society. 1876.
Comment
Date: A.D. FeastCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00390028
Editions:
- Cartulary of Little Dunmowe Priory. British Library, Harley Ms. 662. Archaeologia Cantiana, V.10. Kent Archaeological Society. 1876.
Places
- Conuentus de Dunmowe
Persons
- Chaure, Hugo de, filius Roberti de Chaure de Poselingewrthe
- Conuentus de Dunmowe, prior
- Robertus, pater meus
Keywords
- General:
- Confirmation
Documents of Early England Data Set 00390028, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00390028/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success