Charter: Documents of Early England Data Set 00480344
Signature: 00480344
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1279-00-00
(Court Record, MINETY, WILTSHIRE (ENGLAND)) Givers: John le Ridelare Receivers: Richard de la SterteSource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00480344
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00480344
x
Preceptum fuit vicecomiti quod distringeret omnes sectatores curie abbatis C de C per omnes terras et cetera et quod de exitibus et cetera et quod haberet corpora eorum hic ad hunc diem ad faciendum recordum loquele que fuit in eadem curia per breue regis de recto inter Johannem le Ridelare petentem et Ricardum at the Sterte et Julianam vxorem eius tenentes de vno mesuagio et medietate vnius virgate terre cum pertinenciis in Minty vnde eadem Juliana queritur falsum sibi factum fuisse judicium in eadem curia et similiter quod eodem modo distringeret predictum Johannem quod esset hic ad audiendum recordum illud et cetera Et Johannes Ricardus et Juliana et similiter sectatores curie predicte veniunt Et recordant quod nunquam fuit aliquod placitum in eadem curia de predicta terra immo de predicto mesuagio tantum Dicunt uero quod jam viginti annis elapsis predictus Johannes petiit uersus predictam Julianam predictum mesuagium cum pertinenciis per paruum breue de recto clausum ut jus suum et illud per judicium eiusdem curie recuperauit jta quod predicta Juliana postmodum questa fuit falsum sibi factum fuisse judicium in eadem curia de predicto mesuagio et tulit quoddam breue de faciendo venire predictum recordum coram Rogero de Turkeby et sociis suis justiciariis hic a die Pasche in xv dies anno regni domini h[enrici] regis patris domini e[dwardi] regis qui nunc est anno liii Quo misso per vicecomitem et aduocato per quatuor homines eiusdem curie compertum fuit ex tenore eiusdem quod non fuit erratum in predicta loquela propter quod consideratum fuit quod predictus Johannes iret inde sine die et predicta Juliana in misericordia pro falso clamore Et de hoc ponit se super recordum rotulorum predictorum quibus quesitis illud idem compertum est Et ideo consideratum est quod predictus Johannes eat inde sine die et predicta Juliana in misericordia pro falso clamore
Source Fulltext: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.
Comment
Date: RegnalCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00480344
Editions:
- The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.
Places
- MINETY, WILTSHIRE (ENGLAND)
Persons
- H[enricus], dominus, rex, pater domini e[dwardi] regis
- Iulia, uxor Ricardi at the Sterte
- Ridelare, Iohannes le
- Turkeby, Rogerus de
- the Sterte, Ricardus at
Keywords
- General:
- Court Record
Documents of Early England Data Set 00480344, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00480344/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success