Charter: Documents of Early England Data Set 00500058
Signature: 00500058
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1159-02-19, GLOUCESTER, GLOUCESTERSHIRE (ENGLAND)
LVIII. De eodem. A.D. 1159, Feb. 19. Of land in the Barton. (Agreement, Settlement, BARTON, GLOUCESTERSHIRE (ENGLAND)) Givers: Hamelin (Abbot of Gloucester - St. Peter's Abbey) Receivers: Philip of MattesdoneSource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00500058
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00500058
x
Sciant praesentes et futuri quod loquela quae fuerat inter Hamelinum abbatem Gloucestriae et Philippum de Mattesdone super terra de Burifende utriusque partis assensu finita est in hunc modum quod Philippus pro se et suis haeredibus decem acras terrae in cultura quae dicitur Wydebosme et duas acras prati in Suthmede totamque dimisit inperpetuum et quietam clamavit quam adversus ecclesiam Gloucestriae calumniam de hac et de aliis quibuscunque rebus habuerat Abbas autem et conventus reliquam partem ipsius terrae quam ante Philippus sine ipsorum concessione tenuerat concesserunt ei tenend haereditario jure sub tali servitio quod ipse Philippus et haeredes ejus post ipsum equis propriis et sumptibus ecclesiae tria servitia facient per annum intra regnum Angliae ubi necesse fuerit parati et ad alias ecclesiae necessitates sicut alii ejus liberi homines Hujus vero rei gratia facto prius homagio abbati et jurata fidelitate ecclesiae et monachis in capitulo concessam ex utraque parte conventionem hanc Philippus postea manu propria altare Sancti Petri superposita roboravit anno ab Incarnatione Domini millesimo clviii xi kalendas Martii Hiis interfuerunt tam in capitulo quam in ecclesia Alexander Pincerna Radulphus frater Philippi Herbertus janitor Morinus dispensator Rogerus Baselei Galfridus Gernon Willelmus de Muntric Johannes de Mareis Robertus de Herefordia Rainaldus cocus Cadmor et Godefridus et Rogerus Burel et alii
Source Fulltext: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae. William Henry Hart. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 33 P.1. Longman, Green. Longman, Roberts and Green. London. 1863.
Comment
Date: A.D.Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00500058
Editions:
- Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae. William Henry Hart. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 33 P.1. Longman, Green. Longman, Roberts and Green. London. 1863.
Places
- BARTON, GLOUCESTERSHIRE (ENGLAND)
- GLOUCESTER, GLOUCESTERSHIRE (ENGLAND)
Persons
- Baselei, Rogerus
- Burel, Rogerus
- Gernon, Galfridus
- Hamelinus, abbas Sancti Petri Gloucestriae
- Herbertus, janitor
- Herefordia, Robertus de
- Mareis, Johannes de
- Mattesdone, Philippus de
- Morinus, dispensator
- Muntric, Willelmus de
- Pincerna, Alexander
- Radulphus, frater Philippi [de Mattesdone]
- Rainaldus, cocus
- [Burel], Cadmor
- [Burel], Godefridus
Keywords
- General:
- Agreement
- Settlement
Documents of Early England Data Set 00500058, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00500058/charter>, accessed 2025-04-05+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success