useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00500685
Signature: 00500685
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1186-12-03
DCLXXXV. De eodem. A.D. 1186. Of Ullingwike (Final Concord, ULLINGSWICK, HEREFORD (ENGLAND)) Givers: Thomas (Abbot of Gloucester - St. Peter's Abbey) Receivers: Walter Giffard
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00500685
 
x
Haec est finalis concordia facta inter abbatem Thomam et conventum ecclesiae Sancti Petri Gloucestriae et Walterum Giffardum anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo octogesimo sexto die Mercurii proxima post festum Sancti Andreae de terra de Ullingwike scilicet quod duae partes totius terrae de Ullingwike in bosco et plano et in pascuis et pratis et in omnibus rebus ad eas pertinentibus remanent abbati Gloucestriae et monachis et tertia pars remanet Waltero Giffardo cum advocatione ecclesiae et principali domicilio et pomerio Monachi vero praedicti habent culturam illam quae est inter Haibroc et cheminum in escambium pomerii et curiae Superior vero pars de Fridmora quae est versus Brockeshes remanet Waltero Giffardo sicut fossatum dividit usque ad quercum Walteri Map cancellarii Lincolniensis Et quicquid residuum est de eadem mora a praedicto fossato usque ad Haibroc abbati et monachis Gloucestriae perpetuo possidendum relinquitur Mora etiam illa quae est inter Fridmoram et pomerium sit in communi pastura Caeterae quoque pasturae quae sunt in capitibus culturarum quae nunquam cultae fuerunt sint in communi Et abbas et monachi ponant avaria sua in omnibus communibus pasturis quando voluerint et Walterus Giffard similiter Nullus tamen eorum ponat ibi aliqua averia nisi illa tantummodo quae sunt de dominico suo de eadem villa Remanent insuper abbati et monachis praefatis duae partes redditus salinae de Wichio et tertia Waltero Giffard Praeterea Edwinus Trote cum toto tenemento suo scilicet cum terra illa quae fuit Edwini Thede et cum terra illa quam idem Edwinus prius tenuit pro duobus solidis et omnibus pertinentiis suis remanet abbati et monachis solute et quiete sine partitione Abbas autem et monachi saepedicti de nullo sint intendentes Waltero Giffardo sed faciant servitium regale episcopo Herefordensi quantum ad duas partes de Ullingwike pertinet Quod ut ratum et inconvulsum permaneat diviso inter eos cyrographo sigillorumque suorum impressionibus utrique parti appositis hinc inde confirmatur
Source Fulltext: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae. William Henry Hart. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 33 P.1. Longman, Green. Longman, Roberts and Green. London. 1863.

Comment

Date: A.D. Feast
Editions
  • Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae. William Henry Hart. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 33 P.1. Longman, Green. Longman, Roberts and Green. London. 1863.
Places
  • ULLINGSWICK, HEREFORD (ENGLAND)
     
    Keywords
    • General: 
      • Final Concord
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.