Charter: Documents of Early England Data Set 00530091
Signature: 00530091
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1173-00-00 - 1174-00-00]
(Grant, BOLTON, YORKSHIRE, EAST (ENGLAND)) Givers: Acaris de Turnstall Receivers: Rievaulx AbbeySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00530091
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00530091
x
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Acharius de Tunstal salutem Sciatis me dedisse et hac presenti carta confirmasse Deo et ecclesie sancte Marie Rieuallis et monachis ibidem Deo seruientibus pro anima mea et pro animabus omnium parentum meorum in liberam et perpetuam elemosinam xxv acras terre et dimidiam in territorio de Bodelt[un] ad australem partem uie qua itur de Bodelt[un] ad Richemund iuxta fontem qui uocatur Birkelde ad orientalem partem eius usque ad Stainwath de qua terra iiii acre et dimidia sunt culte et xxi inculte et nemorose quas sartabunt monachi cum uoluerint et totam terram istam scilicet xxv acras et dimidiam fossato uel sepi claudent et utentur sicut eis placuerit que in una cultura continentur Preter hec dedi eis tres acras terre ad Wantegilebanch et pasturam per totum territorium eiusdem uille intus et extra ubicumque pecora mea et hominum eiusdem uille pascuntur ad x boues et unum taurum et xxiiii uaccas cum uitulis suis qui morabuntur cum matribus suis semper per annum integrum in eadem pasture et ad xii porcos habentes etatem anni unius Et preter hec dedi eis octo perticatas terre in latum a fonte qui uocatur Birkelde usque ad uiam que uadit de Bodelt[un] ad Richemund ad egressum et regressum suum itemque octo perticatas terre in latum ex altera parte ab eadem uia usque ad berchariam suam Hec omnia dedi eis in liberam et perpetuam elemosinam excepta dimidia marcha argenti quam michi et heredibus meis singulis annis persoluent ad Pentecosten pro omnibus seruiciis Sed sciendum est quod quieti erunt monachi ab hac firma xx ti annis pro x marchis argenti quas dederunt michi ante festum sancti Martini in anno Domini m c lxx iii quando hanc terram de me receperunt scilicet usque ad Pentecosten in anno Domini m c xc iiii finitis uero predictis xx annis soluent michi uel heredibus meis singulis annis dimidiam marcham ad predictum terminum pro omnibus seruiciis ita quod nichil aliud michi uel heredibus meis persoluent pro predicta terra et pastura Et quum Willelmus filius Umfridi et Dolfinus et Willelmus filius eius et Huctredus et Robertus filius eius habebant singulas portiones infra predictas xxv acras terre et dimidiam dedi eis escambium alibi in campo de Boelt[un] ad ualentiam et ipsi bona uoluntate sua hanc donationem meam concesserunt et manibus suis affidauerunt coram subscriptis testibus se nunquam in posterum reclamationem facturos super terram predictam nec per se nec per alium aliquem et ego propria manu mea affidaui quod ego et heredes mei seruabimus et manutenebimus et warantizabimus hec omnia monachis Rieuallis sine malo ingenio contra omnes homines in perpetuum cum concessu et bona uoluntate Sibille uxoris mee et filiorum meorum Rogeri et Ricardi et Werri qui Rogerus et Ricardus hoc ipsum affidauerunt His testibus Radulfo abbate de sancta Agatha Radulfo et Nicholao canonicis eiusdem domus Rogero decano de Kateric Alano capellano de Haukeswelle Nicholao presbitero de Bodelt[un] Ricardo persona de Haukeswella Euerardo de Ros Alano pincerna comitis de Richem[undia] Thorphino filio Roberti Radulfo de Ualaine Conano de Esch Amalrico constabulario Radulfo filio Bude Roberto filio Ernisii Radulfo magno Thoma filio Stephani de Mirflet Waltero de Bobi Euerardo Halthain Rogero [de] Bauenth Abraham Cachermoine Osberto de Ridmare Thurkillo de Tunstal
Source Fulltext: Early Yorkshire Charters, the Honour of Richmond. C. T. Clay. Yorkshire Archaeological Society, Extra Series V.1. Yorkshire Archaeological Society. Wakefield. 1935.
Comment
Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00530091Editions:
- Early Yorkshire Charters, the Honour of Richmond. C. T. Clay. Yorkshire Archaeological Society, Extra Series V.1. Yorkshire Archaeological Society. Wakefield. 1935.
Places
- Rieuallis, sancte Marie, ecclesia
Persons
- Alanus, capellanus de Haukeswelle
- Alanus, pincerna comitis de Richem[undia]
- Amalricus, constabularius
- Bauenth, Rogerus de
- Bobi, Walterus de
- Cachermoine, Abraham
- Dolfinus
- Esch, Conanus de
- Halthain, Euerardo
- Huctredus
- Magno, Radulfus
- Nicholaus, canonicus de sancta Agatha
- Nicholaus, presbiterus de Bodelt[un]
- Radulfus, abbas de sancta Agatha
- Radulfus, canonicus de sancta Agatha
- Radulfus, filius Bude
- Ricardus, filius Acharii
- Ricardus, persona de Haukeswella
- Ridmare, Osbertus de
- Robertus, filius Ernisii
- Robertus, filius Huctredi
- Rogerus, decanus de Kateric
- Rogerus, filius Achariii
- Ros, Euerardus de
- Sibilla, uxor Acharii
- Thomas, filius Stephani de Mirflet
- Thorphinus, filius Roberti
- Tunstal, Acharius de
- Tunstal, Thurkillus de
- Ualaine, Radulfus de
- Werrus, filius Acharii
- Willelmus, filius Dolfini
- Willelmus, filius Umfridi
Keywords
- General:
- Grant
Documents of Early England Data Set 00530091, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00530091/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success