Charter: Documents of Early England Data Set 00550121
Signature: 00550121
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1174-04-08, RIPON, YORKSHIRE, WEST (ENGLAND)
(Confirmation, KILNSEY, YORKSHIRE, WEST (ENGLAND)) Givers: Simon de Kilnsey Receivers: Fountains AbbeySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00550121
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00550121
x
Notum sit omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris quod ego Symon filius Edulfi de Kilnesei et omnes fratres mei concessimus et confirmauimus et simul cum patre nostro dedimus Deo et ecclesie sancte Marie de Fontibus et monachis ibidem Deo seruientibus totam terram quam pater noster Edulfus eis dedit in Kilnesei cum omnibus pertinenciis suis et aisiamentis in bosco et plano in prato et pastura et in omnibus locis ad eandem terram pertinentibus sicut unquam melius et liberius pater noster eam habuit et sicut in eius carta continetur Et nos et heredes nostri eandem terram cum omnibus aisiamentis suis eis guarentizabimus et acquietabimus et defendemus ab omnimodo seruicio et consuetudine et ab omni re ad terram pertinente excepto forinseco seruicio quod monachi facient uidelicet quantum libere et iuste pertinuerit ad dimidiam carrucatam terre in Kilnesei ubi xiiii carrucate terre faciunt feudum militis Et sciendum quod in testimonium et in recompensacionem huius donacionis et confirmacionis monachi dederunt nobis de sua caritate xx marcas argenti et unum equum uidelicet mihi Symoni x marcas et mihi Rannulfo iiii marcas et mihi Guillelmo vi marcas et mihi Iohanni unum equum Et nos et heredes nostri exuimus nos de omni iure quod ad nos pertinet in terra illa et ecclesiam de Fontibus inde saisauimus et hereditauimus ita quod eadem ecclesia faciet de tota predicta terra cum suis pertinenciis et aisiamentis quicquid uoluerit sicut de libera et perpetua elemosina nostra et donacione patris nostri Teste capitulo de Ripon et in presencia cuius hec carta facta fuit Et quia nos sigillum non habuimus communi assensu utriusque partis eiusdem capituli sigillum in testimonium huic carte nostre est appositum Teste eciam Hugone abbate de sancto Laurencio Waldeuo et Stephano et Osberto uicariis ecclesie de Ripon Bern[ardo] filio Gamelli Aldredo de Rip[on] Guillelmo Maciun Symone de Bedeford Adam filio etc ut supra carta 8
Source Fulltext: Early Yorkshire Charters, the Honour of Skipton. C. T. Clay. Yorkshire Archaeological Society, Extra Series V.5. Yorkshire Archaeological Society. Wakefield. 1947.
Comment
Date: A.D.Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00550121
Editions:
- Early Yorkshire Charters, the Honour of Skipton. C. T. Clay. Yorkshire Archaeological Society, Extra Series V.5. Yorkshire Archaeological Society. Wakefield. 1947.
Places
- Fontibus, sancte Marie de, ecclesia
- Ripon, capitulum de
Persons
- Adam, filius Symonis de Bedeford
- Bedeford, Symon de
- Bern[ardus], filius Gamelli
- Guillelmus
- Hugo, abbas de sancto Laurencio
- Iohannes
- Kilnesei, Edulfus de, pater Symonis
- Maciun, Guillelmus
- Osbertus, uicarius ecclesie de Ripon
- Rannulfus
- Rip[on], Aldredus de
- Stephanus, uicarius ecclesie de Ripon
- Symon, filius Edulfi de Kilnesei
- Waldeuus, uicarius ecclesie de Ripon
- fratres Symonis filii Edulfi dde Kilnesei
Keywords
- General:
- Confirmation
Documents of Early England Data Set 00550121, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00550121/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success