Charter: Documents of Early England Data Set 00580078
Signature: 00580078
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1273-00-00, WESTMINSTER, MIDDLESEX (ENGLAND)
(Final Concord, WARTER, YORKSHIRE, EAST (ENGLAND)) Givers: Jordan de Hornington, Maud, Jordan's wife Receivers: Warter PriorySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00580078
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00580078
x
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Martini in quindecim dies anno regni regis Edwardi filii regis Henrici secundo coram Gilberto de Preston magistro Rogero de Seyton[] Radulfo de Hengham Stephano Haym Roberto de Fulton Willelmo Welond[] et Iohanne de Cobbeham iusticiis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Iohannem priorem de Wartria querentem per Walterum de Louthorp[] positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Iordanum de Hornigton[] et Matildem uxorem eius deforcientem de xxi messuagiis et v bouatis terre et dimidia cum pertinenciis in Wartria unde placitum conuencionis summonitum fuit in eadem curia scilicet quod predicti Iordanus et Matildis recognouerunt predicta messuagia et terram cum pertinenciis esse ius ipsius prioris et ecclesie sancti Iacobi de Wartria ut illa que idem prior et ecclesia sua predicta habent de dono predictorum Iordani et Matildis habend et tenend eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predictis Iordano et Matilde et heredibus ipsius Matildis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari seruicio et exactione inperpetuum Et predicti Iordanus et Matildis et heredes ipsius Matildis warantizabunt acquietabunt et defendent eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte predicta messuagia et terram cum pertinenciis ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam absque aliquo seruicio inde faciendo contra omnes homines inperpetuum Et idem prior recepit predictos Iordanum et Matildem et heredes ipsius Matildis in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum
Source Fulltext: Early Yorkshire Charters, the Trussebut Fee. C. T. Clay. Yorkshire Archaeological Society, Extra Series V.8. Yorkshire Archaeological Society. Wakefield. 1955.
Comment
Date: Feast RegnalCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00580078
Editions:
- Early Yorkshire Charters, the Trussebut Fee. C. T. Clay. Yorkshire Archaeological Society, Extra Series V.8. Yorkshire Archaeological Society. Wakefield. 1955.
Places
- WARTER, YORKSHIRE, EAST (ENGLAND)
- WESTMINSTER, MIDDLESEX (ENGLAND)
Persons
- Cobbeham, Iohannes de, iusticius
- Fulton, Robertus de, iusticius
- Haym, Stephanus, iusticius
- Hengham, Radulfus de, iusticius
- Preston, Gilbertus de, magister, iusticius
- Seyton[], Rogerus de, iusticius
- Wartria, Iohannes, prior de
- Welond[], Willelmus, iusticius
Keywords
- General:
- Final Concord
Documents of Early England Data Set 00580078, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00580078/charter>, accessed 2025-04-11+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success