Charter: Documents of Early England Data Set 00640172
Signature: 00640172
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1228-04-10, WESTMINSTER, MIDDLESEX (ENGLAND)
(Final Concord, ) Givers: Richard (Bishop of Salisbury Cathedral) Receivers: Galfridus of DunesdeneSource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00640172
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00640172
x
Haec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Paschae in xv dies anno regni regis Henrici filii Johannis regis duodecimo coram Martino de Patishal archidiacono North Stephanum de Segrave Willelmo filio Warini Willelmo de Insula justitiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi praesentibus inter Ricardum Sarum episcopum quaerentem per magistrum Elyam de Derham positum in loco suo ad lucrandum vel perdendum et Galfridum de Dunesdene deforciantem de quinque virgatis terrae cum pertinentiis in Sunninges unde idem episcopus questus fuit quod praedictus Galfridus venit contra conventionem inter eos factam de eadem terra et unde placitum conventionis factae summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod praedictus Galfridus recognovit totam praedictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius episcopi et ecclesiae suae Sarum et illam remisit et quietum clamavit de se et haeredibus suis praedicto episcopo et successoribus et ecclesiae suae Sarum in perpetuum Et pro hac recognitione remissione et quieta clamantia fine et concordia idem episcopus dedit et concessit praedicto Galfrido unam croftam cum grava apud Danesdene in manerio suo de Sunninges scilicet illam croftam et gravara cum pertinentiis quae jacent juxta Est Welle in introitu Strode per sepem juxta Strodam versus orientem usque ad terram Jordani de la Hille quae vocatur Pultecroft et inde per quandam sepem tendentem versus meridiem usque ad Pappislane per sepem quae tendit juxta le Wowehalve et inde versus occidentem usque ad Rudingam Episcopi et a Rudingam Episcopi usque ad Est Welle habend et tenend praedicto Galfrido et haeredibus suis quos de uxore sibi desponsata habuit et eorum haeredibus de praedicto episcopo et successoribus suis et ecclesia sua Sarum in perpetuam reddendo inde per annum v solidos sterlingorum ad quatuor terminos scilicet ad Natale xv denarios ad Pascha xv denarios ad Nativitatem Sancti Johannis Baptistae xv denarios et ad festum Sancti Michaelis xv denarios pro omni servitio et exactione Et si forte contingat quod praedictus Galfridus vel haeredes sui sine haerede de corporibus suis procreato decesserint tunc praedicta crofta et grava cum pertinentiis remanebunt Aliciae sorori ipsius Galfridi et haeredibus suis quos de viro desponsato habuit et haeredibus eorum in perpetuum faciendo inde praedictum servitium et si forte contingat quod praefatus Galfridus vel haeredes sui vel eorum haeredes vel praedicta Alicia vel haeredes sui praedicti vel haeredes sine haerede de corporibus suis procreato decesserint tunc praedicta crofta et grava cum pertinentiis revertentur ad praedictum episcopum et successores suos et ecclesiam Sarum quiete in perpetuum
Source Fulltext: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury. Dunn McCray. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 97. H.M.S.O. Eyre and Spottiswoode. London. 1891.
Comment
Date: Feast RegnalCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00640172
Editions:
- Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury. Dunn McCray. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 97. H.M.S.O. Eyre and Spottiswoode. London. 1891.
Places
- Sarum, ecclesia
Persons
- Aliciae, soror Galfridi de Dunesdene
- Derham, Elyas de, magister
- Dunesdene, Galfridus de
- Hille, Jordanus de la
- Insula, Willelmus de, iusticiarius
- Patishal, Martinus de, archidiaconus Northfolciae, iusticiarius
- Ricardus, episcopus Sarum
- Segrave, Stephanus de, iusticiarius
- Willelmus, filius Warini
Keywords
- General:
- Final Concord
Documents of Early England Data Set 00640172, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00640172/charter>, accessed 2025-04-29+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success