Charter: Documents of Early England Data Set 00640262
Signature: 00640262
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1247-07-13, CRANBOURNE, DORSET (ENGLAND)
CCLXII. Composition between the same parties respecting tithes in the manor of Chessebury. Jan. 13, 1247. (Agreement, Settlement, ) Givers: Adam de Preston (Prior of Cranborne Priory) Receivers: Herbert (Rector of Bedwin Church), Mottisfont PriorySource Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00640262
x
Omnibus sanctae matris ecclesiae filiis praesens scriptum visuris vel audituris prior de Craneburn salutem in Domino Mandatum domini papae suscepimus in haec verba [...] Hujus ergo auctoritate mandati partibus ad judicium convocatis et in nostra praesentia legitime constitutis dominus Herbertus libellum conventionale contra dictum priorem Sancti Dionisii proposuit sub hac forma Dicit Herbertus rector ecclesiae de Bedewinde canonicus Sarum contra priorem Sancti Dionisii juxta Suthamton quod omnes decimae provenientes de dominico domini Matthaei de Columbariis in manerio suo de Chessebure sitae sunt infra limites parochiae suae ecclesiae de Bedewinde Idem prior una cum conventu ejusdem loci Sancti Dionisii easdem integre percipit in dictae ecclesiae de Bedewinde praejudicium et gravamen Unde petit ipsum a perceptione earundem in posterum compesci et easdem ecclesiae suae de Bedewinde integre adjudicari Item petit ab eodem priore omnes obventiones quas injuste percipit provenientes de tribus hominibus praedicti Matthaei de Columbariis videlicet de Willelmo Crassi Willelmo de la Heche et Waltero filio Alwine eo quod domicilia eorum in quibus larem fovent continue sita sunt in parochia ecclesiae de Bedewinde [protestando se paratum liti cedere si dictus prior jus speciale quod praetendit] ipsum in hac parte [habere] legitime possit tueri Haec dicit salvo sibi jure addendi minuendi seu corrigendi Tandem cum proposuissemus praescriptam causam judicialiter examinare et eandem ordine judiciario terminare nos pensata utriusque ecclesiae de Bedewinde et Sancti Dionisii utilitate earundem occurrentes fatigationi partes induximus ad concordiam Quae auctoritate nostra qua fungimur in hac parte apostolica composuerunt in hunc modum videlicet quod dominus Herbertus rector ecclesiae de Bedewinde petitionem super praemissis institutam sibi seu ecclesiae suae quocunque [modo] competituram in perpetuum remisit salvis sibi et ecclesias suae praedictae de Bedewinde decimis quas alias ab antiquo in manerio praedicto percipere consuevit Et dictas prior Sancti Dionisii et caeteri priores qui pro tempore fuerint apud Sanctum Dionisiam pro bono pacis dicto rectori et caeteris ejusdem ecclesiae rectoribus qui pro tempore fuerint tres solidos singulis annis in festo translationis sancti Nicholai in perpetuum exsolvent Ita quod si in solutione praefata aliquo tempore cessaverint licebit dicto Herberto et caeteris ejusdem ecclesiae rectoribus qui pro tempore fuerint per sequestrationem dictarum decimarum eosdem incontinenti ad solutionem plenariam compellere Et quia nomine quarundam decimarum superius expressarum in manerio praedicto constitutarum praedictae ecclesiae de Bedewinde duodecim denarii per dominum manerii de Chessebure alias erant assignati ut super solutione earundem ecclesia praedicta de Bedewinde securior efficiatur idcirco dictus prior Sancti Dionisii et caeteri priores qui pro tempore fuerint praedicto rectori ecclesiae de Bedewinde et caeteris ejusdem ecclesiae rectoribus qui pro tempore fuerint si contingat ipsos in aliquo molestari vel ab aliquo inquietari satisfaciant competenter et eosdem indemnes conservabunt Ut autem compositio praescripta inter ecclesias de Bedewinde et Sancti Dionisii facta suum robur in perpetuum valitura obtineat et nullo tractu temporis queat infirmari reservavimus nobis et successoribus nostris qui pro tempore fuerint priores de Craneburn jurisdictionem de consensu partium expresso in perpetuum ad compellandum partes praefatas ad observationem ejusdem compositionis si [quis] eam in aliquo contravenire praesumpserit per quodlibet genus censurae ecclesiasticae sine strepitu judiciali qualitercunque nobis visum fuerit expedire Et ad majorem evidentiam ut praescripta compositio non personalis sed more reali inter ecclasias facta esse dinoscatur praesenti scripto in modum cyrographi confecto sigillum nostrum una cum sigillo dicti Herberti et cum sigillo conventuali Sancti Dionisii duximus apponendum Valete Datum apud Craneburn in festo Sancti Hillarii anno Domini m cc xlvi
Source Fulltext: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury. Dunn McCray. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 97. H.M.S.O. Eyre and Spottiswoode. London. 1891.
Comment
Date: A.D. FeastCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00640262
Editions:
- Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury. Dunn McCray. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 97. H.M.S.O. Eyre and Spottiswoode. London. 1891.
Places
- Sancti Dionisii, conventus
Persons
- Columbariis, Matthaei de, dominus
- Crassi, Willelmus
- Heche, Willelmus de la
- Herbertus, dominus, rector, canonicus Sarum
- Walterus, filius Alwine
Keywords
- General:
- Agreement
- Settlement
Documents of Early England Data Set 00640262, in: Monasterium.net, URL </mom/DEEDS/00640262/charter>, accessed at 2024-11-28+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success