Charter: Documents of Early England Data Set 00880357
Signature: 00880357
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1200-00-00]
(Grant, ST. OSYTH, ESSEX (ENGLAND))Source Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880357
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880357
x
Sciant presentes et futuri quod ego Turoldus et Wido filius et heres meus dedimus et concessimus et presenti carta confirmavimus Deo et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus hospitalis Ierusalem terram illam que vocatur Kippinggesfeld[] prout sepes eiusdem campi demonstraverit cum communi exitu per totam brueriam meam que est ante predictam terram sicuti vicini habent et tenent scilicet Willelmus cum Barba et de terra Copsi in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servicio et exactione ita tamen quod Hugo sacerdos de Alesford[] vel aliquis de suis iam ullo modo teneat de hospitali et hoc promiserunt nobis fratres hospitalis quibus facta est donacio Hanc donacionem fecimus pro salute animarum nostrarum et uxorum et amicorum nostrorum et puerorum Hanc vero prenominatam donacionem contra omnes homines secundum posse nostrum nos et heredes nostri defendere et warantizare debemus Testibus Adam capellano de hospitali Pagano filio Roberti de Frowuic Rogero Crevequer Radulpho de Gardino Baldewino filio Roberti
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Comment
Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880357Editions:
- Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Places
- ST. OSYTH, ESSEX (ENGLAND)
Persons
- Alesford, Hugo de, sacerdos
- Baldewinus, filius Roberti
- Barba, Willelmus cum
- Crevequer, Rogerus
- Gardino, Radulphus de
- Paganus, filius Roberti de Frowuic
- Turoldus
- Wido, filius Turoldi
- hospitali, Adam de, capellanus
- pauperes hospitalis Ierusalem
Keywords
- General:
- Grant
Documents of Early England Data Set 00880357, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00880357/charter>, accessed 2025-04-06+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success