Charter: Documents of Early England Data Set 00880908
Signature: 00880908
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1233-06-12, WESTMINSTER, MIDDLESEX (ENGLAND)
(Final Concord, SAMPFORD, LITTLE, ESSEX (ENGLAND)) Givers: Robert of Dyve (Prior of Hospital of St. John of Jerusalem in England) Receivers: John son of Peter of Little SampfordSource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880908
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880908
x
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancte trinitatis in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis septimo decimo coram Thoma de Muleton Roberto de Lexinton Willelmo de Ebor[aco] Radulfo de Norwico et Willelmo de sancto Eadmundo iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter fratrem Robertum de Diva priorem fratrum hospitalis Ierusalem in Anglia petentem per fratrem Manasserum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Iohannem filium Petri tenentem de centum acris terre cum pertinentiis in Samford Unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Iohannes recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse ius prioris et fratrum eiusdem hospitalis Et pro hac recognitione sive concordia idem prior concessit predicto Iohanni totam predictam terram cum pertinentiis habend et tenend eidem Iohanni tota vita sua de predicto priore et successoribus suis et fratribus eiusdem hospitalis reddendo inde annuatim 2 s ad duos anni terminos scilicet ad Pascham 12 d et ad festum sancti Michaelis 12 d pro omni servicio et exaccione Et post dissessum ipsius Iohannis tota predicta terra cum pertinentiis revertetur ad predictum priorem et successores suos et fratres eiusdem hospitalis quiete de heredibus ipsius Iohannis in perpetuum tenend ipsi priori et successoribus suis simul cum 17 acris terre cum pertinentiis [in] Wymkisse et simul cum 5 rodis terre cum pertinentiis in parva Samford quas idem prior similiter concessit predicto Iohanni tenend in vita sua tamen quiete de heredibus ipsius Iohannis imperpetuum ita quod cum predicte centum acre terre et 17 [acre] et 5 rode terre reverse fuerint ad ipsum priorem vel successores suos post dissessum ipsius Iohannis idem prior vel successores sui et fratres predicti hospitalis assignabunt 40 acres terre de eadem in loco competenti ad auxilium ad sustentandos duos capellanos ad celebrandam missam singulis diebus per annum in capella sancti Iohannis que scita est in curia capitalis mesuagii de eodem feodo in Samford in perpetuum
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Comment
Date: Feast RegnalCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880908
Editions:
- Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Places
- SAMPFORD, LITTLE, ESSEX (ENGLAND)
- WESTMINSTER, MIDDLESEX (ENGLAND)
Persons
- Diva, Robertus de, frater, prior hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia
- Ebor[aco], Willelmus de
- Iohannes, filius Petri
- Lexinton, Robertus de, iusticiarius
- Manasserus, frater Hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia
- Muleton, Thomas de, iusticiarius
- Norwico, Radulphus de, iusticiarius
- Sancto Eadmundo, Willelmus de, iusticiarius
Keywords
- General:
- Final Concord
Documents of Early England Data Set 00880908, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00880908/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success