Charter: Documents of Early England Data Set 00880929
Signature: 00880929
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1260-00-00 - 1290-00-00]
(Grant, )Source Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880929
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880929
x
Sciant presentes etc quod ego Alicia que fui uxor Walteri Smithiot de Samford[] in mea viduitate dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste domino priori et fratribus sancte domus hospitalis Ierusalem in Anglia duas acras terre arabiles cum pertinentiis iacentes in villa de Samford[] in crofta que vocatur Puttokesley et iacent inter terram meam et terram quam Iohannes le pipere habet in dono et feoffamento meo habendas et tenendas eisdem priori et fratribus et eorum successoribus vel assignatis quibuscumque predictam terram cum pertinentiis et cum libero introitu et exitu ad cariandum casciandum et omnia que necesse habuerint quibuscumque facienda ultra croftam meam que se extendit a regali chemino usque [ad] dictam terram sub mesuagio meo ex parte occidentali in liberam puram et perpetuam elemosinam adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius purius et quiecius alicui domui religiose possit conferri et in alimoniam dari excepto tamen quod custos hospitalis de Samford[] qui pro tempore fuerit solvet annuatim pro dicta terra magistro hospitalis de Mapeltrestede 2 d tantum pro omnibus Et ego predicta Alicia et heredes mei vel assignati mei predictas duas acras terre cum omnibus suis pertinentiis predictis et eciam cum libero introitu et exitu sicut predictum est predictis domino priori et fratribus et eorum successoribus vel assignatis quibuscumque sicut nostram liberam et perpetuam elemosinam exceptis 2 d annuis sicut predictum est contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum In huius rei testimonium huic carte sigillum meum apposui Hiis testibus etc
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Comment
Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880929Editions:
- Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Persons
- Iohannes, le pipere
- Samford[], Alicia de, quondam uxor Walteri Smithiot
Keywords
- General:
- Grant
Documents of Early England Data Set 00880929, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00880929/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success