Charter: Documents of Early England Data Set 00910186
Signature: 00910186
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1219-02-24, READING, BERKSHIRE (ENGLAND)
186. Wodetone. Feb. 24, 1219. (Final Concord, ) Givers: Stephanus de Fretewelle Receivers: Adam (Abbot of Eynsham Abbey)Source Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910186
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910186
x
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Rading[] anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tercio die dominica proxima post cineres coram Ricardo Sarr[esbiriensi] episcopo Matheo filio Hereberti Radulfo Hareng[] Waltero Foliot Iacobo de Poterna Waltero de Ripariis Mauricio de Thureuill[] Iohanne de Wikenholt iustitiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus ibidem tunc presentibus inter Stephanum de Fretewelle petentem et Adam abbatem de Egnesham tenentem de quarta parte feodi unius militis cum pertinentiis in Wodehetune unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Stephanus remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis in perpetuum predicto abbati et successoribus suis totum ius et clamium quod habuit in predicta quarta parte feodi unius militis cum pertinentiis et pro hac remissione et quieta clamatione fine et concordia predictus abbas dedit et concessit predicto Stephano et Sarre prime uxori duo corredia monachalia ad uitam ipsorum scilicet duos panes monachi per diem et duos galones ceruisie monachalis et duo genera potagii scilicet quatuor discos et unum ferculum scilicet duos discos in diebus communibus in principalibus uero festis duo fercula scilicet quatuor discos de coquina monachorum si uero predictus Stephanus ante Sarram uxorem suam obierit predicta duo corredia monachalia remanebunt integre predicte Sarre ad totam uitam suam et si ipsa Sarra ante predictum Stephanum obierit predicta duo corredia remanebunt integre predicto Stephano ad totam uitam suam et liberacionem feni et prebende ad unum equum sicut uni de seruientibus abbatis ad uitam ipsius Stephani tantum et unam robam per annum contra Nathale Domini uel dimidiam marcam ad eleccionem ipsius Stephani Preterea predictus abbas maritabit unam de filiabus predicti Stephani quam ipse Stephanus uoluerit infra quinque annos ita quod non disparagetur Preterea predictus abbas dedit predicto Stephano unam acram terre in libero burgagio suo in Noua Strata que iacet iuxta acram Roberti Marescalli uersus aquilonem super quam ipse abbas erigi faciet unam domum triginta pedum ad custum suum et hanc terram cum pertinentiis tenebunt predictus Stephanus et heredes sui in feodo de predicto abbate et successoribus suis per liberum seruitium unius libre piperis uel sex denariorum per annum reddende ad Natiuitatem sancti Iohannis Baptiste pro omnibus seruitiis Predictus etiam abbas et successores sui ad expensas suas adiuuabunt predictum Stephanum ad deliberandum et recuperandum terras suas et iura sua scilicet totam terram quam Radulfus filius Galfridi tenet in uadio de ipso Stephano in Trope et omnes terras et tenuras in quibus idem Stephanus ius habet in Fretewelle et in Caldecote in Hayford et in Candeuer[] in Bereforde et in Foresthulle et in Newintone et in omnibus aliis locis ubi ipse Stephanus et heredes sui ex parte sua uel abbas et successores sui ex parte sua poterunt inquirere quod ius ipsius Stephani iaceat Et cum abbas uel successores sui aliquam predictarum terrarum recuperauerint medietas tocius illius conquesti remanebit abbatie de Egnesham in liberam et perpetuam elemosinam saluo seruicio domini regis et capitalium dominorum et altera medietas remanebit predicto Stephano et heredibus suis cum capitalibus mesagiis Et predictus Stephanus siue heredes sui non placitum nec pacem inibunt de aliqua terra in qua predictus Stephanus ius uendicare possit sine uoluntate consilio et assensu predicti abbatis et successorum suorum et ad eorum custum Et sciendum est quod predictus Stephanus reddidit in manus Helye subprioris attornati predicti abbatis coram predictis iustitiariis in predicta curia ciragraphum quod prius factum fuit in curia domini regis inter Milonem de Fretewelle et Milesentam uxorem eius matrem predicti Stephani de qua feodum ipsum mouit de predicta parte feodi unius militis cum pertinentiis in Wudehetona Et hec omnia fideliter obseruanda tam abbas quam Stephanus firmiter inter eos affidauerunt
Source Fulltext: Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.
Comment
Date: Feast RegnalCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910186
Editions:
- Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.
Places
- READING, BERKSHIRE (ENGLAND)
Keywords
- General:
- Final Concord
Documents of Early England Data Set 00910186, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00910186/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success