Charter: Documents of Early England Data Set 00910402
Signature: 00910402
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1270-05-30
402. [A list of the tithes in Charlbury, South Stoke, etc. which belonged to Eynsham.] May 30, 1270. (Confirmation, CHARLBURY, OXFORDSHIRE (ENGLAND)FINSTOCK, OXFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: Richard (Bishop of Lincoln Cathedral) Receivers: John (Abbot of Eynsham Abbey)Source Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910402
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910402
x
R miseracione diuina Lincolniensis episcopus dilectis in Christo filiis Iohanni dei gracia abbati Egneshamie et eiusdem loci conuentui salutem graciam et benediccionem Zelus religionis qui apud uos feruere dinoscitur et affectio peculiaris quam ad monasterium uestrum quod de nostro est patronatu semper habuimus et habemus nos inducunt ut illud oportunis muniamus fauoribus et prosequamur beniuolencia gracie specialis Cum igitur decimas quasdam infra limites parochiarum de Stoke Abbatis et de Cherleburia pacifice percipiatis et eas sicut ueraciter intelleximus perceperitis ab antiquo uidelicet decimas maiores et minores de dominico uestro in parochia de Stokes item decimas feni de tribus acris prati in prato quod uocatur Nortmed et de una acra in eodem prato quam Matildis de Boueneye tenet et omnes decimas garbarum de terra quam Thomas le Fraunkelayn de uobis aliquando tenuit uidelicet de triginta duabus acris et dimidia quam quidem terram modo tenent Edmundus Attetouneshende Ricardus Attetouneshende Willelmus le Messer Nicholaus Attepounde Willelmus Goringe Rogerus Almayn et decimas sex acrarum de quadam terra que uocatur Cattesbrayn et de tribus acris terre que uocatur le Westdich et decimas garbarum tresdecim acrarum de quadam terra Wolfleyesle et medietatem decimarum garbarum tocius parochie de Stokes et de Wodekote exceptis v acris apud Wodecote ubi prius fuerunt curtillagia cum mesuagiis item medietatem decimarum garbarum de quodam crofto quod Agnes Horn tenet item infra limites parochie de Cherleburia decimas omnium garbarum hominum uestrorum liberorum et seruorum et suorum tenencium in omnibus campis et croftis exceptis nouis assartis et excepto dominico rectoris ecclesie de Cherleburia item decimas garbarum de proprio dominico uestro et de ueteri dominico de Fauelore et de Finestoke et decimam garbarum omnium hominum uestrorum tam de Finestoke quam de Cotes exceptis nouis assartis et minores decimas de dominico de Cherleburia et Fauelore et Finestoke et de Cotes in parochia predicta item decimam garbarum de una uirgata terre quam Walterus Aldewyne quondam tenuit de uobis et decimas garbarum cuiusdam particule terre quam Ricardus de Swyndone tenet contra nouum assartum in campis de Wyuelekote et totam decimam garbarum de terra que uocatur Grantesfeld et decimas garbarum cuiusdam particule terre quam Walterus Aylward tenet et extendit se in Ordwyeswode et decimas garbarum unius acre terre et de uno crofto que Willelmus de Cappewelle tenet in Finestoke iuxta Ordwyeswode et decimas omnes tam maiores quam minores de ueteri dominico domini de Podelicote item decimas feni de pratis spectantibus ad dominicum uestrum scilicet de quatuor gratis uidelicet de Sidenham Le Longemed Watermed in Horsleye et Mulneham item decimas alternis annis de feno crescente in brokis exteridentibus ad capita dominicorum uestrorum et decimas garbarum de quadam terra que uocatur Scherreuesbrec et decimas garbarum de quadam terra que uocatur Roggeresrudinge in campo de Fauelore item decimas garbarum de quibusdam buttis et uno crofto iuxta molendinum de Fauelore item decimas garbarum de quadam terra que uocatur Taylardescroft in campo de Finestoke item decimas garbarum de quadam terra que uocatur Iamesbrech le ridere item decimas garbarum de una uirgata terre que uocatur Sireford in campo de Finestoke item annuam quinque marcarum de ecclesia de Cherleburia nomine pensionis percepcionem ne super possessione et perceptione huiusmodi quorumcunque malignancium insultibus perturbemini ut ipsas in posterum libere percipere et in pios usus uestros conuertere ac per hoc ad excercenda misericordie opera quibus pro uiribus diligenter intenditis copiosius possitis sufficere uobis et monasterio uestro tenore presencium concedimus et possessionem seu percepcionem predictam quantum ad nos ut ad loci diocesarum pertinet acceptantes et ratificantes eas uobis et monasterio uestro auctoritate pontificali confirmamus Datum apud Parcum Stowye tercio Kalendas Iunii anno millesimo ducentesimo septuagesimo et pontificatus nostri xii
Source Fulltext: Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.
Comment
Date: A.D. EpiscopalCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910402
Editions:
- Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.
Places
- CHARLBURY, OXFORDSHIRE (ENGLAND)
- FINSTOCK, OXFORDSHIRE (ENGLAND)
Keywords
- General:
- Confirmation
Documents of Early England Data Set 00910402, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00910402/charter>, accessed 2025-04-06+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success