useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00910432
Signature: 00910432
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1278-10-23
432. Consensus Rectoris super confirmacione de Mikeltone. Oct. 23, 1278. (Confirmation, Petition, ) Givers: unknown (Prior of Winchester Cathedral Priory) Receivers: Nicholas of Mickleton (Rector)
Source Regest: 
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910432
 
x
Uenerande religionis uiris dominis et amicis si placet in Christo karissimo domino priori Wygorniensi et eiusdem loci conuentui Nicholaus rector ecclesie de Mikeltona salutem in domino sempiternam Quia dignum est quod serui qui deo deuote continue famulantur in suis iuribus et possessionibus quantum possibile fuerit tueantur ac religiosi uiri monachi de Egnesham deo deuoti in quarumdam decimarum possessione in parochia mea predicta hactenus extiterunt et a tempore a quo non extat memoria eas pacifice percipere consueuerunt laudabilem prerogatiuam dictorum religiosorum qui mei sunt patroni attendens et quod super dictis decimis longissima prescriptione sunt muniti uos omni qua possum affeccione diligenter exoro humiliter et deuote quatinus dictas decimas quas dominus meus episcopus me presente et consentiente prefatis religiosis confirmauit prout per litteras suas patentes uobis liquere poterit euidenter eisdem religiosis confirmare uelitis intuitu karitatis et eo si placet libencius quod ex corde pro eis rogo et dicte confirmacioni meum prebeo consensum quod uobis et omnibus quorum interest notum facio per presentes Datum apud Islep[] die sancti Romani episcopi anno domini m cc lxx octauo
Source Fulltext: Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.

Comment

Date: A.D. Feast
Editions
  • Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.
 
Keywords
  • General: 
    • Confirmation
    • Petition
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.