Charter: Documents of Early England Data Set 00990236
Signature: 00990236
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1298-01-12, LONDON, LONDON (ENGLAND)
(Notification, ) Givers: Receivers: Source Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00990236
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00990236
x
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras visuris vel audituris Radulphus permissione divina Norwic[] episcopus salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra nos litteras apostolicas recepisse formam que sequitur continentes [...] Nos vero dictis litteris apostolicis ut decuit volentes obedire ecclesiasticum beneficium quodcumque tunc vacans vel quod primum vacare contigerit ad collationem vel presentationem dictorum prioris et conventus spectans in civitate predicta seu diocesi ad opus predicti clerici reservavimus per decretum et inhibitionem nostram dictis priori et conventui direximus sub hac forma sequente [...] Et quia post dictum mandatum receptum et reservationem nostram factam per decretum primo invenimus ecclesiam de Aldelford nostre diocesis ad dictorum prioris et conventus presentationem spectantem de jure et de facto vacantem nos eidem Gilberto de dicta ecclesia sic vacante providimus et ipsum pilio nostro investivimus in eadem sub hac forma que sequitur [...] Et ne ex predictis provisione et investitura ecclesie memorate prefatis priori et conventui quo ad jus patronatus per longa temporum spatia dubietas oriri seu prejudiciam generari possit in futurum quoquo modo quin iidem prior et conventus tanquam veri patroni eiusdem ecclesie dicto Gilberto cedente vel decendente idoneam personam ad ecclesiam de Alderford memoratam valeant presentare ad eternam rei memoratam sigillum nostrum presentibus est appensum Data apud Thorp[] die sancti Hillarii anno domini supradicto rasura pridie in data littere apostolice et rasura pridie in data investiture per R episcopum Norwicensem rasa et emendata fuerint ante consignationem Dat[] ut supra
Source Fulltext: Charters of Norwich Cathedral Priory. Barbara Dodwell. Pipe Roll Society, V.78, New Series V.40. Pipe Roll Society. J. W. Ruddock. London. 1974.
Comment
Date: A.D.Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00990236
Editions:
- Charters of Norwich Cathedral Priory. Barbara Dodwell. Pipe Roll Society, V.78, New Series V.40. Pipe Roll Society. J. W. Ruddock. London. 1974.
Places
- LONDON, LONDON (ENGLAND)
Keywords
- General:
- Notification
Documents of Early England Data Set 00990236, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00990236/charter>, accessed 2025-04-05+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success