Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 362, S. 386
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 362, S. 386
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 362, S. 386
Ricardus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Venerabili N. Cameracensi episcopo, dilecto principi et cancellario suo, || graciam suam et omne bonum. Maiestati regie conveniens esse dinoscitur, ut ea que sacri principes, predecessores nostri, pia con- side ratione sacrosanctis concesserunt ecclesiis affectu favorabili prosequamur, ne a quo- quam ecclesiarum libertates et iura ausu temerario maculentur. Inter quos dignum est, ut illi prerogativa gaudeant digniori, qui nostro culmini specialiori sunt ratione coniuncti. Cum igitur monasterium sancti Gilleni in Haynonia Cameracensis diocesis nobis sit in tempo- ralibus immediate subiectum, pront in predecessorum nostrorum privilegiis vidimus con- tineri, nos nolentes ut propter cotidianos malignorum incursus nostram cogantur presentiam flagitare, qui locis religiosis ac personis divin# dedicatis. obsequio quietem et pacem toto mentis affectu cupimus preparare, monasteriuin ipsum sollicitudini tue committimus, tue sinceritati tenore presentium iniungentes, ut omnes illos qui predictum monasterium super feudis, terric, possessionibus, mancipiis et eorum rebus aliis quibuscumque contra libertates et privilegia a nobis et nostris predecessoribus innovata et concessa eisdem molestare, in- quietare aut alias perturbare presumpserint, tam pontificali quam tua seculari potestate prout oportunum fuerit compellere non omittas, faciens nichilominus malefactores huius
RICHARD. 1257 IONI 6. 309
•
modi, quotienscunque ex parte dicti abbatis et conventus loci eiusdem ad te queriinonia
delata fuerit, et de malitiis eorundem malefactorum tibi constiterit, per indictionem et exe-
cutionem penarum adversus tales m monasterii privilegiis expressarum venire ad satisfac-
tionem condignam [yejl [emendajiri si o[ptin]eat adversus bonorum dicti monasterii sacri-
legos invaiores severius procedendo.
. Datum Colonie, vi. die iunii, indictione xv., anno domiuice incarnationis m.cc.l. sep-
tiino, regni vero nostri anno primo.
Aus dem orig. zu Briissel. Vom siegel ein stiick. , Das ergSnzte abgescbabt. — Reg. Ricb. nr. 15.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 362, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/0370a2de-dd32-409f-9d4b-36e80ac1dfe7/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success