Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 241, S. 305
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 241, S. 305
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 241, S. 305
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Octo quartus divina favente clementia Ro- manorum imperator semper augustus. Imperialis eminentiae benignitatis bene se meren- tibus bene semper facere' consuevit. Attendentes itaque fidem et devotionem quam erga nos et imperium habuerunt hactenus fideles nostri Camerinenses, pariter et fidelia obsequia quae nobis exhibuerunt, et in posterum ipsos exhibituros non dubitamus, notum facimus universis imperii nostri fidelibus praesentibus et futuris, quod de innata nobis benignitate bonas et iustas usantias et consuetudines praedictae civitatis Camerini eis concedimus et corroboramus, eorumque iustas possessiones et tenutas quas iuxte et rationabiliter habent et possident, eisdem nosfra imperiali confirmamus auctoritate. Salvo tamen in praedictis omnibus omni iure nostro et imperii. Statuimus igitur et imperiali praecipimus auctoritate, ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes, et nullus [consul] nec non civis, nullaque om- nino persona ecclesiastica vel secularis, humilis vel alta, praedictam civitatem Camerini contra hanc serenitatis nostrae concessionem et confirmationem molestare seu impedire praesumat. Quod quicunque facere attentaverit, in ultionem temeritatis suae sciat se xxx. libras auri puri pro poena compositurum, dimidium camerae nostrae et dimidium inhiriam passis. Damnum quoque et iniurias atque maleficia, quae praedicti Camerinenses nobis et imperio intulerunt de castro et arce Ploraci. eis de imperiali benignitate remictimus. Ad istius rei perpetuam notitiam praesentem paginam nostram conscribi, et imperialis maie- statis sigillo iussimus communiri.
; Huius rei testes sunt: Henricus Mantuanus episcopus iinperialis aulae vicarius, comes
Ddibrandinus, Vido vicecomes, comes ., comes Egidius de Curte nova, coines
Corradus de sancte Martino Mantuanus, Ugolinus de Panno, Albertus Strucius, ,
Ruffinus de Porta imperialis curiae iudices, et alii quam plures testes.
15*
228 OTTO IV. 1210 AUG. 29:
Signum domini Octonis quarti Romanorum iraperatoris gloriosi. • Ego Corradus Spirensis episeopus imperialis aulae cancellarius vice dominiTheo- dorici Coloniensis archiepiscopi et totius Italiae archicancellarii recognovi. Acta sunt haec anno dominice incarnationis m.cc.x., indictione decima tertia, regnante domino Octone quarto dei gratia Romanorum imperatore glorioso, anno regni eius decimo tertio, imperii vero primo. Datum apud abbatiam sancti Salvatoris de Monte Amiato, per manum Gualterii prothonotharii, quarto calendas septembris.
Nach dem drucke: Lilii Istoria della citti di Camerino (Camerino 1835) s. 230.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 241, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/0bc1b1e6-9503-4e8f-af86-f816bd12dd93/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success