Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 587, S. 508
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 587, S. 508
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 587, S. 508
Nos Heinricus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri Romani imperii fidelibus volumus esse notum, quod nos administratoris nomine dilecti filii nostri lohannis, comitis Lutzelemburgensis, et pro ipso recepimus et habuimus in pecunia nume- rata per manum dilecti clerici nostri Alberti de Foucheriis tria milia trecentas triginta tres marcas sex solidos et octo denarios boni pagamenti, triginta sex grossis turonensibus pro qualibet marca computatis, a venerabili principe et germano nostro karissimo, Baldewino Trevirorum archiepiscopo, de exitibus et proventibus thelonii in Confluencia supra Renum in diminutionem debiti quadraginta milium librarum turonensium parvorum, in quibus dictus germanus noster tenebatur predicto lohanni comiti Lutzelemburgensi ratione comitatus per litteras recognitorias eiusdem fratris nostri. Super qua quidem pecunie summa de predicto debito et in diminutionem ipsius eundem germanum nostrum quitamus per presentes et nomine dicti filii nostri, in cuius utilitatem et comitatus sui necessitatem dictam pecuniam convertimus, pactum facimus perpetuum de ulterius non petendo. Et quia dictus Iohannes filius noster minor annis esse dinoscitur, bona fide promittimus, quod quamprimum idem filius noster ad perfectam etatem pervenerit et secundum consuetudinem comitatus Lutze- lemburgensis effectus fuerit maior annis, nos exuberantem ad cautelam quitacionem con
HEINRIC H VH. 1310 APR. 20. 429
similem super predicta summa per eundem Iohannem sub suis patentibus litteris fieri facie- mus. Et ut super solutione predicte summe ipsi germano nostro ex nunc plenissime ca- veatur, regali auctoritate premissa omnia et singula perpetua stabilitate firmamus, ex nunc summam predictam de prefato debito quadraginta milia librarum turonensium deducentes, adeo quod littere super huiusmodi debito confecte quoad summam predictam ipsi Iohanni filio nostro non valeant, nec prefato germano nostro vel ecclesie sue Trevirensi inferant nocumentum. In cuius rei testimonium sigillum nostre regie maiestatis presentibus est appensum.
Datum Thuregi, xii. kal. maii, anno domini m.ccc.x., regni vero nostri anno secundo.
Nach abschrift Beyers aus nicht angegebener quelle. — Reg. Henr. nr. 220 aus dem orig. zu Berlin.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 587, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/d335cda7-85a0-40a0-874b-b869cc23bb9c/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success