Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 851, S. 680
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 851, S. 680
Alexander episcopus servus seryerum dei. Dilectis filiis universis consulibus civita- tuin Lombardie, Marchie et Romagniole et aliis hominibus tarn maioribus quam roinoribus in societate et coniunctione Lombardorum existentibus salutem et apostolicam benedictío- nem. Non est dubium aliquatenus vel incertum, vos divina tactos inspiratione pro ecclesie dei et vestra etiam ра�?е а�? libértate tuenda contra F. dictum imperatorem pacis et con- cordie federa statuisse et ita coniunctos fuisse, quod servitutis iugum a cervicibus vestris viriliter excussistis et omnia inimici raachinamenta et vires etiam, per quas se prevalere credidit, enervatis. Nos autem qui tranquillitatem et pacem vestram nostram et ecclesie reputamus et vos cum eadem ecclesia ita novimus esse unitos, ut in bono et malo, quod dominus avertat, participes sitis, dilectos filios nostros cónsules et rectores vestros ad nostram presentiam pro verbo, quod Pavembergensis episcopus ex parte memoratiF. de- tulit, venientes paterna benignitate suscepimus et eis, quamdiu apud nos fuerunt, отпет quem decuit honorem et gratiam curavimus éxhibere. Ulis vero que nobis iamdictus Pa vembergensis proposuit, a tipie consiliis omnibus, que inde tractate- fuerunt, prefatos cón sules una cum fratribus nostris ex affectione, quam ad vos habemus, et quoniam nostram et vestram causam unam eandemque putamus, licet prêter ecclesie consuetudinem fuerit, fecimus interesse, et sicut cum eis verbuin ipsuin recepimus, ita responsum de consilio illorum firmavimus. Inter que idem Pavembergensis hoc unum adiecit, quod prelibatus F. de persona nostra sive de honore et dignitate, quam licet insuficientes habemus, nullam nobis questionem movebat; sed alia quedam sibi fieri postulavit, quibus sicut пе�? debuimus non duximus aliquatenus aquiescendum. Que autem ilia fuerunt, prenominati cónsules vobis poterunt viva voce plenius aperire Et quoniam sicut diximus pax et tranquillitas Lombardie ad nostram et ecclesie omnino spectant profectum, venerabilibus fratribus nos tris Aquileiensi patriarche, Mediolanensi archiepiscopo et dilecto filio nostro Odoni sancti Nicholai in carcere Tulliano diácono cardinal]', apostolice sedis legatis, пе�? non et universis episcopis per civitates vestras constitutis per scripta nostra mandavimus atque precipimus, ut si aliqui homines Lombardie sive civitates quanlibet absque consilio comunium consulum
REICHSSACHEN. (1170) MARZ 24. 601
fecerint coniurationein, ipsi civitatem, in qua facta fuerit, omni coqjradictione et appella- tione remota interdicto subiicient, et tam consules quam eos, qui coniurationein illam fece- rint aut ad eam faciendam consilium vel aiixilium dederint, sententia excommunicationis percellant et ab omnibus usque ad dignam satisfactionem sicut excomunicatos nostra fa- ciant auctoritate vitari. Quod si aliqui homines vel civitates a devotione et unitate ecclesie et a comuni societate recedere forte presumpserint, supradicti patriarcha, archiepiscopus et cardinalis nec non et episcopi, ne persone ille, que hoc fecerint, aliquam de cetero digni- tatem vel honorem obtineant, et ne imposterum civitas, que id attemptaverit, nisi resipuerit, sede gaudeat pontificali, apostolica auctoritate decement. Preterea quoniam rectores illi, qui a vobis comuniter sunt electi, non modicum paci et concordie conferunt, sed eam in suo statu et firmitate conservant, volumus et mandamus, quod si civitas quelibet vel ho- mines aliquam offensam incurrerint et eorundem rectorum mandato parere neglexerint, iu civitate, que hoc attemptaverit, divina prohibeantur officia celebrari et principales illius offense fautores anathematis gladio feriantur. Ceterum si Tusci vobis adiungi noluerint et in vestra societate manere, vos stratam per Tusciam dirigi nullatenus pennitatis, sed Par- mensibus firmiter iniungatis, quod eam per civitatem suam et sic versus Bononiara faciant omni contradictione et excusatione cessante teneri et a Tuscia, donec vobis iungatur, pe- nitus prohiberi. Ad hec si inter aliquas civitates cuiuslibet dissensionis scintilla emerserit vel discordia forte exorta fuerit, nisi earum consules mandato comuniura consulum parere voluerint, in ipsis civitatibus divinorum celebrationem precipinius omnino cessare et ipso- rum consules atque dissensionis principales fautores usque ad dignara satisfactionem ex- comunicationis sententia subiacere. Inde siquidem est, quod universitati vestre per pre- sentia scripta auctoritate beati Petri et nostra precipimus, quatinus ea que suprascripta sunt, irrefragabiliter observetis et ita vobis ab inimici niachinamentis precavere curetis, quod unitatera vestrain non possit rescindere aut vos ad resistendura, si necessitas iin- mineat, imparatos aliquatenus invenire. Nihilorainus etiam vobis presentium significatione iniungiinus, ut mercatores de Tuscia in terris vestris nec manere nec mercari neque venire sinatis, nec seu ultramontanos negotiatores ad eos transire quomodolibet permitatis. Datum Verulis, viiii. kalendas aprilis.
Comment
Nach dem drucke: (Boselli) Delle storie Piacentine libri XII (Piacenza 1793) 1, 322 aus dem orig. mit anhfingender bleibulle des pabstes.- Veroli
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 888, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/193c38b6-fcc1-4145-8f39-cf907aed4494/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success