Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 317, S. 363
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 317, S. 363
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 317, S. 363
Heinricus septiinus divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Universis imperii fidelibus quibus he littere ostense .fuerint, gratiam suam et omne bonum. Si liberalitas nostri culminis loca divino cultui mancipata et ad opus pauperum a Christi
286 HEINRICH (VII). 1233 ItTNI 4.
fidelibus constructa sublimare et promovere curaverit, deo creatori nostro gratum et placens non dubitat obsequiura exhibere.- Qua de re noverit tam presens etas, quam successura posteritas, quod nos ob divine remunerationis meritum hospitali in Wimpina noviter con- structo ius patronatus ecclesie de Fline, "et ipsam ecclesiam cum omni dote et decimis ad ipsam pertinentibus et omnibus iuribus eius que hactenus detinuit et possedit, liberaliter contulimus et contradidimus pleno iure; volentes ut ipsum hospitale prelibatum habeat cum omnibus suis attinenciis ecclesiam perpetuo suis usibus deputatam, et de eiusdem proven- tibus et redditibus disponat magister hospitalis prout pauperum expedit utilitati, et id fuerit divinitus inspiratum. Statuimus itaque et sub interminatione nostre gracie precipimus, ut nulla unquam persona humilis vel alta, ecclesiastica vel secularis, ausu ducta temerario hanc nostram donationem hospitali memorato infringere audeat, vel ipsum in ecclesia su- pradicta alicuius ingenii scrupulo molestare audeat Quod qui facere presumpserit, indig- nationem omnipotentis dei nostreque celsitudinis gravem offensam se noverit incurrisse. Ad huius etiam donationis nostre robur perpetuo valiturum presens privilegiuiu conscribi et sigillo nostro iussimus insigniri.
T<?stes huius sunt: C. venerabilis abbas sancti Galli, C. dux de Tecke, R. palatinus comes de Tuwingen, W. comes frater suus, comes Hartmannus de Dillingeh, H. marchio de Baden, H. marchio de Burgowe, H. de Guiburc, comes de Urach, Heinricus et Alber- tus de Niffen, Albertus de Rossewac, C. dapifer de Walpurc, C. pincerna de Winterstetten, Heinricus camerarius de Ravenspurg, Rudolphus de Foenenbro1 et alii quam plures.
Datum anno doininice incarnationis millesimo ducentesimo trigesimo tercio, pridie nonas iunii, indictione sexta.
Aus Wiirdtwein Monast. Wormat. 1, 267 hs. zu Heidelberg. — Reg. Henr. nr. 301. — 1 Foenenberc? Tgl Huillard Hist. dipl. 4, 601. 611. 612.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 317, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/e349e6e8-0879-4d57-8024-c1de4f893ab2/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success