Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 99, S. 175
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 99, S. 175


Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 99, S. 175
C. In nomine gloriosg et individug trinitatis. Fredericus divina favente clementia Romanorum impera]|tor et semper augustus. Notum esse volumus domini dei nostri ac gloriosi imperii nostri cunctis fidelibus, quod nos hospitale quod in ||Mantua civitate situm in Salvatoris nostri omniumque sanctorum honore pro pauperum Christi sustentatione edifi- catum est, in imperialis tuicio11 nis patrocinium suscepimus. Inde est quod presentis scripti pagina omnibus tam futuris quam presentibus statuendo precipimus, ut nullus episcoporum, ducum, marchionura, comitum, nulla civitatum, nemo consulum pretaxati hospitalis fratres inquietare aut ullo genere exactionis gravare presumat. Priorem quoque ipsius hospitalis Iohannem Bellum cunctosque fratres et presentialiter deo servientes et futuro iempore ser- vituros in omnibus causis suis agendis et in omni civili negocio perorando a sacramento calumpnie absolvimus. Quod si ecclesiastica aliqua secuiarisve persona huius nostre cau- tionis statutum temerare presumpserit, centum talenta auri optimi, inedietatem nostre ca- mere, medietatem prescripto hospitali persolvat. Proinde ne cui super his ullum resideat dubium, ipsam presentis constitucionis paginam sigillo nostro roborari mandavimus, et testes qui huic statuto interfuerunt annotari iussimus. Quorum hec sunt nomina: •
Frithericus Coloniensis archiepiscopus in.regno Italie archicancellarius, ArnoldusMo- guntinus archiepiscopus, Eberhardus Babenbergensis episcopus, Gevehardus Wirzeburgensis episeopus, Herimannus Verdensis episcopus, Conradus Eistadensis episcopus, Daniel Pra- gensis episcopus, Carsendonius Mantuanus episcopus, Omnebonum Veronensis episcopus, •Ladizlaus rex Boemoruni, Heinricus dux Austrig, Fredericus dux Suevig, Theobaldus dux Boemig, Cuonradus palatinus, Fridericus marchio, Adelbertus palatinus. Intcrfuit etiam venerabilis patriarcha Aquilegiensis Peregrinus, Vincentinus, Tarvisinus et Concordiensis episcopi et alii quam plures tain Alemannig quam Italig principes.
Signum donini Frederici Romanorum iinperatoris invictissimi. (M.)
Ego Reinaldus cancellarius vice Fritherici Coloniensis archiepiscopi et archican- cellarii recognovi. ■ (S.)
Anno dominicg incamationis millesimo centesimo quinquagesimo octavo, indictione sexta, vi. idus iulii, regnante Frederico invictissimo Romanoriun iinperatore seniper augusto, anno
Bohmer Acta imp. 7
98 FRTEHRTCH I. 1158 TULI 10.
regiii eius vii., imperii vero quarto. Actum super Mintium flnvium inter Voltam et Valez. In nomine domini feliciter. Amen. •' • ■
Aus dem orig. im archivio diplomatico zu Mailand. Vom siegel nur ein stiict ttbrig.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 99, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DeuKoenigeKaiser/1f94759b-c1cb-4384-9413-503cc6234b66/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success