Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 392, S. 406
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 392, S. 406
Rudolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri imperii Romani fidelibus presentes litteras inspecturis graciam suam et omne bonum. Residentibus nobis pro tribunali feria quarta post octavam epiphanie in civitate nostra Nurnberch ab illustri Philippo duce Karinthie principe nostro karissiino fuit propositum coram nobis, quod eo aliquamdiu in curia . . regis Boemie existente per ipsum regem coactus est aliquas graves pactiones sibique nocivas conditiones inire, prppter quod ad eius instanciam per venera- bilem . . Hcrbipolensem episcopum, principem nostrum karissimum, ducis eiusdem verba sollempniter proponentem extitit in iudicio requisitum: utrum pactiones et conditiones huius- modi compulsorie robur firmitatis habere debent? Super quo [per] principes qui interfuere presentes, quorumlibet circumstancium applaudente consensu, in nostra presencia fuit sen- tencialiter iudicatum: quod pactiones et condiciones easdem per iinpressionem huiusinodi sic extortas in irritum revocare ac penitus solvere teneremur. Hinc est quod universitatis vestre noticie declaramus presencium serie protestantes, quod nos dictante sententia prin- cipum eorumdem, predictas pactioiies et condiciones, quas dictus Boemie rex ab ipso duce sic extorsisse dinoscitur, prout superius est expressum, auctoritate regia reprobamus et revocainus in irritum, pronunciantes expresse prefatum ducem ad observacionem earuin nullatenus obligari.
Testes: E. episcopus Herbipolensis, illustris L. comes palatinus Reni dux Bawarie, comes n. de Hennenberch, purchgravius de Nurenberch, Lud. et L. ac Ch. comites de Otingen, R. comes palatinus de Tiuwingen, Al. et Burchardus coinites de Hohenberch, Berch. comes de Grayspach, II. et H. ac Wit. marchiones de Burgov, . . comes de Castel, G. comes de nirtzberch, H comes de Veringen, Fr. de Zolre comes, Hugo comes de Monte- forti, Chrafto, Got. et Ch. fratres de Hohenloch, Got. de Brunek, En. de Winsperch, Walt. pincerna de Limburch, et R. dc Hurnheim.
In cuius rei testimonium presens scriptum exinde conscribi et maiestatis nostre sigillo iussimus communiri. Datum Nurenberch, xi. kal. febr., indictione iiii., anno domini mille- simo cc.lxxvi., regni vero nostri anno tercio..
Aus den Salzburger Kammerbuchern 6, 104 im staatsarchive zu Wien. — Gedr. Jahrbiichor der Litteratur 108, 263. — .Reg. Rud. nr. 229.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 392, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/2131f7bb-840a-4876-9f7b-52537f85e228/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success