Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 988, S. 811
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 988, S. 811
Ioannes dei gratia Boemiae rex, Lucenburgensis comesetc. Fidelibus nostris vasallis provinciae Glacensis gratiam regiam et omue bonum. Animadvertentes fidei puritatem1 et obsequiorum vestrorum constantiam, quibus in oculis regis non modicum placuistis, pen- santesque2 aequo mentis nostre libramine vos digne libertatum attollere praemiis, quos meritorum exuberans beneficium gratos nobis exhibet in omnibus atque charos. Eoruni itaque consideratione vobis gratiam facimus specialem, concedentes vobis, in vosque et heredes vestros perpetuo transferrentes ius patronatus et praesentandi, plenamque et liberam dantes praesentibus facultatem, quatenus quisque vestrum omnia et singula eccle- siastica beneficia in bonis suis in terra Glacensi sita, cum vacaverint, authoritate propia, utpote verus legitimus patronus concedere, ad ipsa presentare, et iisque libere disponere valeat, personam idoneam, suo conveniente praeposito', pro suae libitu voluntatis [presen- tando], sine aliqua3nostravel successorum nostrorumaut aliorum quorumque requisitione, licentia aut mandato, exceptis Glacensis, Habelschwerdensis, Landeceusis et Wunschel- burgensis civitatum ecclesiis duntaxat, quas praesentationi nostrae et successorum nos- trorum poehitus reservamus; promittentes vobis pro nobis [et] successoribus nostris vos et heredes vestros contra huiusmodi nostram donationem non molestare, impedire, nec molestari, impediri seu gravari per quempiam permittere. Hortamur itaque dominum epis- copum Pragensem et eos, quorum interest vel intererit, praesentes et futuros, quatenus ad praesentationem vestram et vestrum cuiuslibet4 nomine vestro, personas praesentandas per vos ad ecclesiastica5 beneficia vacantia6, aut quampriinum vacaverint, sine difficultate aliqua exhibitis caeremoniis et solemnitatibus, quae in his adhiberi consueverunt, debeant confirmare. Nulli igitur fidelium nostrorum liceat lianc concessionis nostrae gratiam in- fringere aut ex ausu teinerario quandolibet praeterire; indignationem regiain et poenas gravissimas pro motu nostro infligendas, si secus quispiam attentare praesumpserit, se no- verit irrimissibiliter incursurum. In quorum omnium testimoiiium atque robur perpetuo valiturum litteras praesentes conscribi et nostri sigilli munime7 iussimus communiri.
Datum in castris Seveld, in festo beatae Mariae Magdalenae, anno m.ccc.xxxvi.
K8gler aus nicht angegebener quelle. — Reg. Ioh. nr. 771. — 1 Hs. puritatie. — 2 Hs. pretenietque. — 3 Hs. alia. — 4 Hs. euilibel. — 1 Hs. eccletia. — * Hs. voeatum. — 7 Hs. nomine.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 988, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/369ce720-a354-46c8-ae66-458b0d3865bf/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success