Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1082, S. 904
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1082, S. 904
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1082, S. 904
W. dei gratia sánete Aquilegensis ecclesie patriarclia et domini regis Ottonis in im- peratorem electi per totam Ytaliam legatus. Vobis Bartholomeo Raynaldo potestad Se- nensi, consulibus militum, consulibus placitorum, generali consilio et toti coinuni civitatis Senensis. Super petitionibus vestris sic duximus respondendum. Cum serenissimo regi Ottoni sincerara devotionem et animi puritatem circa ipsum et circa suorum nuntiorum obsequia et voluntatem serviendi vos habere proponatis, gauderemus plurimum et in animi exultatione prorumperemus, si verba factis concordarent et in exibitione operum declara- retur vestre dilectio sinceritatis. Set quia nos labiis honoratis, cor autem vestrum longe a nobis esse videtur, dolemus propter vos, quos sincero corde diligimus propter impensa iaindudum nobis servida et honores, propter quos vos caros habemus admodum et acceptes, firmo gestantes proposito, vestris obseqniis obsecundare et in hiis, quibus cum honore im perii vos honorare possemus vel in aliquo déferre, nullam penes nos potuissetis invenisse repulsam. Verum cum vos ad faciendas fidelitates domino regi requisissemus, si series vestre responsionis ulterius non protenderetur, que est, quod vos unanimiter et affectu purissimo parati estis suis et nostris velle parère mandatis, asserentes dicto domino regi et faceré volentes fidelitates, honorem vestrum illesum servare et, quod maiestatem regiam deceret, vos velle faceré videremur. Set quod postinoduni a nobis per vos petitur, ut tenutas possessionum ad imperium pertinentium, quas post mortem felicis memorie Henrici imperatoris occupastis, vobis relinquamus custodiendas, cum ad eas recuperandas simus destinati, non possumus patienter salvo nostre legationis officio exaudiré, cum sine alicuiu* impedimenti molestia de hiis omnibus, que ad imperialem pertinere dinoscuntur iurisdic- tionem, nos intromittere debeamus. Cum igitur fines mandati transgredí non possiinus et superstitiosa adinventione vel conventione iura imperii et possessiones in detrimentuin* velimus imperii recuperare, de consilio fratrum nostrormn episcoporum, comitum et aliorum baronum nobis assistentium, quos vere fidèles imperii esse cognovimus, vestías petitionee non duximus admittendas. Quod autem ulterius petitur, quod vobis remittamus, quod anno pretérito concessimus, non expedit causae vulneratae remedium querere, cum iam non simus, quod fuimus, cum iain non duo simul régnent, set Octo, post Octo, quartus nunc imperat Octo.
Et ego Porphidius imperialis aule notarius de mandato domini W. Aquilegensis pa triarche et regalis aule per totam Ytaliam legati, qui mihi, sicut superius continetur, coram episcopo Ymolensi, episcopo Cervinensi, comité ildebrandino, archidiácono Vulterranno, et Andrea canónico Ymolensi scribere iussit, scripsi et in formant publicam redegi.
NACHTll. - REICHSSACHEN. 1209 IULI 4. 825
Sub anno domini millesimu cc.viiii., indictiune xii., die quarto intrante mense iulii, Senis, iu ecclesia sancti Petri.
Bancbi »us dem staatsarchive zu Siena. sezione del diplomatico. provenienza delle riformagioni.
— Vgl. oben nr. 918 und 1136.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 1082, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/29bd5bfc-63ad-4b96-bfcf-3327f268a361/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success