Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 844, S. 674
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 844, S. 674
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 844, S. 674
In nomine sánete et individué trinitatis. Quamvis sacer divinitatis cultus exigat, ut omnibus Christi fidelibus sibi dignam exhibere debeamus reverentiam, praeeipue tarnen ergo illorum obsequia nos esse oportet solícitos, qui relictis pro Christo et postpositis rebus saecularibus, spretisque vitiorum contagiis expedid et álacres confugerunt ad eius miseri- cordiam, et sub eo legitime militantes contra antiqui hostis astutias non solum die noctuque certare non desinunt, verum etiain pro delictis populorum apud omnipotentis dei miseri- cordiam intercederé non desistunt instantia summa. Dignum quippe est oinnimodis et valde laudabile in conspectu summi dei, ut qui pro commun! utilitate omnium militant, communi omnium labore et obsequio expeditius suam debeant continere militiam, quatenus absque saeculari solicitudine melius valeant deo serviré, cui adhaeserunt. Profecto absque nostrae iustitiae fructu, ut bene credere possimus, faceré non valemus, si nos qui auteactis tem- poribus sánete non viximus, illos iuvamus, qui pie et sánete, sicut decet, in dei servitio vivere volunt, ulmum imitantes plantarum in vinea, quae licet in semetipsa sit infructuosa, tarn fructuosam tarnen vitem cum botro sustentât. De quorum itaque collegio quosdam viros sancti Miniatis monasterio, quos vobis bene notos esse credimus, in eremo, quae Vallisumbrosa vocatur, sicut vos scitis, suscepimus, in loco qui dicitur Aquabella, pro- prietate scilicet nostri nionasterii quidem in honore sancti Hilarii siti Alphiano, qui inelio- randae vitae gratia coenobium, quod multo populositate frequentabatur, relinquentes in loco solitario vitam sanctam actitare maluerunt. Quam intentionem deus ex -alto prospi- ciens, illorum iustam voluntatem manum sui auxilii supponendo, sanctam perduxit in ope- rationem. Sed quia civitas latere non potuit supra montem posita, illorum bonae opinionis celebérrima fama circumquaque perlustrans, nosmet et omnes nostrae patriae homines pariter suo complevit bono odore. Bene quippe congruebat, ut qui deo iuxta Pauli apostoli vocem bonus odor in omni loco extiterant, pro illorum factis magna deo ubique ab omnibus attolleremus praeoonia. Morati sunt siquidem in praedicto eremo absque ecclesia, sed tarnen cum vita sancta, per dies aliquot. Interea exigentibus causis quam inaximis volún tate dei contigit, ut divus Corradus imperator augustus cum sua uxore domina Gisla au gusta et filio suo domino Henrico rege gloriosissimo et coniuge sua Florentiam deveniret. Unde factum est, ut fama, quae iam populos repleverat, usque .id ipsas aures perveniret imperatoris. Qui cum omnis illorum conversations ordinem dignatus esset diligenter in
REICHSSACHEN. 1039 IULI 3. 595
quirere, inter cetera nunciatum est, illos ecclesiam non habere. Quod audiens intellexit sibi a deo reservatum fore, in quo fratrum necessitati non niinime ad divlnum honorem subvenire debuisset. Ad quos dirigens Rodulphum Padeburnensein, dignum deo prae- sulem, qula Fesularum Iacobo extincto nondum habebant consecratum pracsuleni, in ho- norem sancte Mariae et Michaelis archangeli et Bartholomaei et Thomae apostolorum et sancti Stephani pontificis et Benedicti abbatis et Nicolai venerabilis confessoris consecrari ibi oratorium fecit.
Data anno dominicae incarnationis trigesimo nono post mille, et imperio domiui Con- radi imperatoris augusti xiii., v, non. iulii, ind. vii. Actum Florentiae etc.
Nach dem drucke: Soldani Historia monasterii s. Michaelis de Passiniano (Lucae 1741) s. 21 aus dem archive von Vallombrosa. — Wegen der ausstellerin vgl. Ughelli 3, 231. — Stumpf nr. 2113 scheint anzunehmen, die urk. sei in anwesenheit des kaisers ausgestellt, in welchem falle sie nach 1038 gehBren wiirde. Aber alle drei iahresangaben weisen auf 1039, wenn es auch aufialleud bleibt. dass man den 1039 iuni 4 zu Utrecht erfolgten tod des kaisers einen" monat spAter zu Florenz noch nicht gekannt huben sollte.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 844, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/2a9edd0c-f1ea-420e-b8a5-80201329a343/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success