Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 269, S. 324
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 269, S. 324
In nomine sanctae et individuae trinitatis. .4nno dominicae incarnationis m.cc.xx., indictione octava, die lunae, duodecimo mensis octobris. Dominus Fredericus Romanorum rex et semper augustus et rex Siciliae dedit et concessit titulo donationis in perpetuum valiturae ecclesiae beati Evasii de Casali, sitae prope Paduni in Lombardia, civitatem Se- dulae olim sic vocatam, nunc autem usitato vocabulo hominum Casale sancti Evasii dictam, cum vicis omnibus et territoriis eius et montanis et littoribus et portibus cum cunctis hono- ribus, et confirmavit eidem ecclesiae praedictum donuin et praedictam concessionem aucto- ritate regia in perpetuum valituram. Et generaliter dedit et concessit praedictae ecclesiae quidquid in tabula quadam plumbi, quam in suis manibus habuit et legit, legebatur seu legitur regem Liprandum praefatae ecclesiae dedisse et confirmasse. Et omnia praedicta etiam regia auctoritate iam dictae ecclesiae a praefato rege Luitprando data et concessa et confirmata praefato beato Evasio et a se ipso ut supra dictum est data et concessa saepe fatae ecclesiae coufirmavit. Poenam etiam centuin quinquagiuta librarum auri iiuposuit
FRIEDRICH II. J220 OCT. 12. 247
cuilibet hoinini, .qui praedictam donationem et concessionem et confirmationem infringere temptaverit, sive dux, marchio seu alia potestas, statuens ut medietatem praedicti auri solvat et componat imperatoris camerae, et niedietatem praenominatae ecclesiae.1 — In- super ipse dominus rex Fridericus confirmavit praedictae ecclesiae sancti Evasii oblationes et beneficia quaecumque a praedecessoribus suis regibus et imperatoribus eidem ecclesiae iuste collata sunt. Et insuper praecepit et omnibus modis interdixit, ne per aliquam laicam personam dispensantur, vel sub occasione laboris ecclesiae ullatenus ordinentur, neque de- cimas vel primicias eorum aliquis colligere vel arripere vel tenere praesumat. Alia quoque bona quae fratres praedictae ecclesiae tenebant vel tenent in curia Casalis sancti Evasii, tam per se quam per homines suos, et in Luventino, et in tota curia Torcelli, et in curia Sturiae, et in villa Cinagli, et in villa Mirabelli, et in villa Vicoborroni, et nemus quod habent in Sannatia, et coetera quaecumque in praesenti iuste possident, vel in posterum legittime aquirent, salva imperii iustitia ab omni publica exactione absolvit, potestate et auctoritate regia praecipiens, ne aliquis archiepiscopus, episcopus, marchio, comes, vice- comes, nulla quoque civitas, nulla potestas, nulla etiam persona saecularis vel ecclesiastica de praedictis bonis vel locis ecclesiae fodrum aliquod, vel districtum, vel aliquam exac- tioneni exigere vel accipere praesumat, nisi solus imperator et eius successores. Praecepit etiam ut ubicumque bona praedictae ecclesiae sancti Evasii alienata sunt, nemo centum annorum praescriptione se tueri possit. Et statuit ut si quis praedictorum beneficiorum iam dictae ecclesiae concessorum violator in aliquo. esse praesumpserit, auri optimi libras quinquaginta componat, medietatem fisco imperiali, et medietatem praedictae ecclesiae. Insuper praedictus dominus rex Fredericus dedit et concessit et confirmavit generaliter praedictae ecclesiae, quidquid in privilegio membranae quod in manibus suis habuit, lege- batur bonae memoriae avum suum imperatorem Fridericum dedisse praefatae ecclesiae et concessisse et confirmasse. Praeterea magistrum Ascherium archipresbiterum Papiensem, canonicum praenominatae eeclesiae sanctae Evasii nomine eiusdem ecclesiae per praedictum privilegium avi sui, quod in suis manibus tenebat, investivit de praedictis omnibus donis et concessionibus et confirmationibus.
Interfuerunt testes: dominus Willeluius Falceta, episcopus de Furlivo, abbas sancti Laurenti de Campis, Torellus de Strata civis Papiensis, dominus Ardiccio Cavalaccius de Novaria, magister Marcoaldus, dominus Mainfredus et multi alii, scilicet et capellani et barones curiae. In quorum presentia praedicta onmia acta sunt in castris prope Faven- tiam. Praeterea etiam hanc chartam seguenti die martii, in praesentia praepositi de Tanna et Torelli, dominus rex praecepit [fieri et] litteras suo sigillo sigillari, commemorantes prae- dictas donationes, concessiones et confirmationes.
Ego Arnaldus sacri palatii notarius interfui praedicti omnibus et iussus hanc char- tam scripsi.
Nach dem drucke: De-Conti Notizie storiche della citti di Casale del Monfercato (Casale 1838) 2, 393 aus der hs. Colli Historia chronologica ecclesiae sancti Evasii de Casali. — 1 Hier soll das nicht abgedruckte privileg kfinig Liutprands eingeriickt gewesen sein.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 269, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/7fc3ec57-8800-437e-a0fb-56b044786aa0/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success