Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 255, S. 315
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 255, S. 315


Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 255, S. 315
Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum rex semper augustus et rex
238 FRIEDRTCH IT. 1214 ITJNI 27.
Siciliae. Universis imperii fidelibus hanc paginam inspecturis gratiam suam et omne bonum. Presentium certitudine notum esse volumus et certum omnibus tam presentis aevi quam futurae posteritatis, quod nos de consueta regiae benevolentiae gratia, pro salute nostra et ad remedium animarum divorum progenitorum nostrorum, capellam in capite pontis.Wer- densis a civibus eiusdem loci ad eleemosynas pauperum constructam hospitali Teutonicorum Ierusalem liberali concessione donavimus, contulimus et confirmamus, ipsamque capellam cum bonis quae nunc habet vel imposterum ex largitione Christi fidelium erit consecuta, in pleuam eminentiae regiae recepimus protectionem. Ceterum universis tam fidelibus quam rainisterialibus nostris sive aliis quibuscunque seu cuiusque conditionis licentiara damus et aucteritatem conferendi eidem capellae ad usum pauperum de suis praediis sive possessio- nibus secundum quod deus singulis inspirabit. Ad huius rei evidentiam robur et raemoriam ' hoc scriptum praedicto hospitali Teutonicorum indulsimus sigillo maiestatis nostrae cora- munitura.
Datum Ulmae, anno millesimo ducentesimo decimo quarto, quinto calend. iulii1, in- dictione secunda.
Stalin nach abschrift Breitenbachs. — Reg. Frid. nr. 88. — 1 Hs. Maii; gebessert nach dem auszuge bei Konigsdorfer Gesch. des Klosters Heiligen Kreutz 3a, 297.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 255, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DeuKoenigeKaiser/304d9807-82cf-4f93-8190-4cbdead0bf12/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success