Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 266, S. 322
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 266, S. 322
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 266, S. 322
Sanctissimo patri et domino BT. dei gratia sacrosancte Romane ecclesie summo pon- tifici, Fridericus eadem gratia Romanorum rex semper augustus et rex Sicilie commenda- tionem et promptam ad obsequia voluntatem. Apostolatus vestri Htteras per nuntios ves- tros nobis transmissas, et tam scripta quam verba que ut dilectus pater et diligens per magistrum Petrum de Salerno, notarium et fidelem nostrum, nuper ad vos nuhtium nostre magnificentie, direxistis, gratanter recepimus et devota voluntate servamus, referentes pa- ternitati vestre gratiarum multimodas actiones pro omnibus que, sicut memoratus notarius noster exposuit, pie super exaltationis nostre profectibus agitis, quod et semper egistis.
FSIEDRICH n. (1220) SEPT. 13. 245
Nos igitur en omnia cum ceteris benefactis que a paternitate vestra recepisse meminimus, plenis labiis cognoscentes, obligamus nos vobis tainquam pio patri et sancte Romane ec- clesie matri nostre perpetuos debitores. Sane quod nobis affectione paterna, volentes con- sulere anime nostre, providere curastis, licet non inciderimus in latam sententiam impedi- mentis evidentibus prepediti, que dictus noster nuntius proposuit coram vobis, nichilominus tamen, tamquam qui proponimus de mandatis vestris et sacrosancte Romane ecclesie ma- tris nostre nichil1 pretermittere, iuxta posse quicquid magister Alatrinus subdiaconus et capellanus vester auctoritate litterarum vestrarum quas sibi misistis, nobis ex parte vestra suadendo mandavit, adimplere curavimus diligenter, sicut plene scire poteritis per ipsius litteras et per ipsum, parati in omnibus vestris iussionibus obedire. Vos2 igitur, pater sancte, in quo totaliter fixa est anchora spei nostre, negotia exaltationis nostre in sinu sanctitatis vestre locata taliter protegere et manutenere velitis, quod gaudeat nostra de- votio habere se talem patrem, et muta efficiantur dolosa labia emulorum, qui seminare vo- lentes inter nos et Romanam ecclesiam semper mala, dicere conati sunt et conantur, quod nichil nobis profuit devotio quam visi sumus ad Romanam ecclesiam hactenus habuisse, numquam si placet prebentes iniquis et fallacibus detractionibus sacras aures. Nam pro certo que diximus et dicimus continent veritatem, prout dictus subdiaconus et capellanus vester, cui secretissima cordis nostri paternitati vestre commisimus exponenda, qui etiam per se ipsum nostre cognoscit plenius intima voluntatis, sanctitati vestre referre poterit viva voce. Cetera vero que ex parte clementie vestre dictus notarius et fidelis noster nobis retulit diligenter, audivimus et ea curabimus tamquam karissimi patris consilia effectui mancipare.
Datum in castris apud Veronam, idibus septembris, indictionis none.
Nach abschr. von nenerer italienischer hand. — Reg. Frid. nr. 368 nach abschr. von Pertz ans den p&bstlichen regesten. — 1 Hs. niehil tamquam. — * Hs. Nos.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 266, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/36297cc7-4e22-4df5-9608-9b5730f4de89/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success