Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 163, S. 235
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 163, S. 235


Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 163, S. 235
Henricus dei gratia Romanorum rex augustus. Notum facimus omnibus imperii nostri fidelibus, praesentibus et futuris, quod Foroliviensi episcopo et ecclesiae suae et episcopatui hoc gratiae nostrae donum ob salutem animae nostrae concessimus, ut omnes possessiones Foroliviensis episcopatus quae subsequenter iu hac pagina notatae sunt, et omnia quae
158 '■ " HEINRICHVI. 1186 (OCTO
nunc iri ipso continentur etnn futuro iusto acquisitionis titulo ei accrescent, nostra regali protectione, pace et securitate perpetualiter gaudeant. Oumes autem ecclesias episcopatus et possessiones eius sive earum ubicumque positas, liberas ac solutas- et immunes consti- tuiinus, ita ut non subiaceant alicui exactioni-vel collectae, usui vel abusui, • ahgariis vel perangariis, guardiae vei commendationi neeulli oneri vel gravamini. Castrum itaque Ca- stilliuni cum curte et districtu suo, villam Patergnum, castrum Cuimani cum curte sua et districtu", massam Domezani, massam Saturani, massam sancti Laurentii in Nuceto, mas- sam Averni cum omnibus suis attinentiis nominatim et specialiter, omnes vero.et singulas eiusdem episcopatus possessiones generaliter ubicunque pqsitae sunt, in nostram defensio- nem et quietae pacis securitatem recepimus. Et de eis omnibus fodrum ne*mini persolvatur, nisi riobis vel certo misso nostro ad hoc destinato. Si quas vero pignoratitias obligationes rerum ecclesiasticarum ipse episcopus Alexander vel sui praedecessores fecerint, Jicet in aliam formam. fuisse conceptus dicatur contractus, debito soluto rationabiliter in irritum reducatur.. Et si quid pro usuris exolutum fuerit alicui, cum effectu repetatur, nec aliquo modo valeant creditores tueri. Praeterea si episcopus vel praedecessores sui contractum atiquem alieui, qui.ad dampnitatem- ecclesiae' suae pertineat, cum consensu canonicorum fecerit, nec in vita eius nec pOst obitum aliquo modo valeat nec teneat. Nec in omnibus suprascriptis cursus temporis vel aliqua praescriptio pmedicto episcopo vel eius Jegjtimo succe8sori noceat. Ut ergo Iiqc nostrae -concessionis mandatum ratum et incommutabile teneatur, praesentem inde paginam conscribi et maiestatis nostrae sigillo insigniri fecimus, statuerttes et regali auctoritate praecipientes, ut nulla potestas, nullus consulatus, nemo liber vel servus, nemo dives, nemo pauper,.nulla prorsus ecclesiastica vel secularis persona hoc nostrum statutum infringere praesumat. Quicuuque huic edicto nostro obviare attemp- taverit, decem libras auri persQltat, earum parterii imperiali fisco, reliq^uam episcopo et ecclesiae suae cum satisfactione assiguantes.
• Data apud Caespnam, anno dominicae incarnatiouis m.c.lxxxvi., indictione [v.]
Nach dem drucke: Marchesi Supplemento istorico dell'antica citta di Forli (Forli 1678) s. 159 aus dem orig. im archWe des domcapitels zu Forli.
•
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 163, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DeuKoenigeKaiser/38657459-19fa-455e-bca0-28a53e60789d/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success