Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 664, S. 562
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 664, S. 562

Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 664, S. 562
Nos Lodowicus dei gracia in Romanorum regem electus. Recognoscimus et presentibus protestaraur, quod nos fidelium nostrorum dilectorum civium Aquensium supplicacionibus favorabiliter inclinati, postquain regali dyademate fuerimus insigniti, confirmabimus eis omnes libertates et privilegia, quas et que predecessores nostri Romanorum imperatores et reges eis pre ceteris contulerunt; et renovabimus eis specialiter sigillo nostre maiestatis illud privilegium, quod presentibus litteris est annexum. Et si memorati cives Aquenses sustinuerint et habuerint inposterum aliquod dampnuin vel gravamen aut calumpniam propter hoc, quod ipsi sunt nobis obedientes in civitatem Aquensem nos intromittendo, deponemus eis omnino huiusraodi dampnum, gravamen et calnmpniam bona fide. Insuper quia memorati cives Aquenses sunt bene reconciliati cura comitibus de Los et de Spain- heimetcum tota parentelaluliacensi, nos eis deponemus propter honorem imperii predictos comites et totara parentelam luliacensem, et habebimus comitem de Los talem finaliter, quod ipse restituet Arnoldo villico Aquensi, militi, mille et quingentas libras nigrorum Tu- ronensiuin, quas idem coraes de Los recepit ab ipso villico Aquensi, ct quod idem comes restituet suuin notoriura dampnuin villico Aquensi prenominato; et quod idem coraes de Los restituet aliis civibus AquehsibuS triginta libras grossorum Turonensium competentes pro bonis jllis, que idem comes de Los et sui complices aliis civibus Aqueusibus abstule- runt. Preterea finaliter habebimus Arnolduin de Bachheim militem talem, quod ipse recipiet a civitate Aquensi senteneiam scabinorum, et non permitteinus, quod ipse iniurietur civitati et civibus Aquensibus ultra sentenciam Aquensiuin scabinorura. Secreto nostro sigillo uti- mur in premissis.
Datum in die beati Clementis niartiris, anno domini millesimo trecentesimo decimo quarto.
Tiaurent aus dem qrig. auf cinem kleinen pergamentblatte im stadtarchive zu Aachen. Siegel fehlt, cbenso das in der urk. erwiihnte angeheftete privileg.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 664, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DeuKoenigeKaiser/38bc9d15-abb5-488a-b144-7ce7b3606e70/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success