Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 889, S. 719
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 889, S. 719


Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 889, S. 719
Anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo quintodecimo, indictione tertia, die mercurii, primo mensis iulii; in presontia domini niagistri Pellegrini capellani et legati domini pape. Nos Wido Botigella, Asalitus de Sancto Nazario, Ricardus Georgius, Al- bericus Zazius et Petrus Isenbardus consules communis Papie iuramus pro toto nostro comuni libere et absolute stare mandatis magistri Pellogrini domini pape capellani, qui ad hoc legatus est a domino papa in Lombardia, de pace vel tregua generali vel particulari, quam nobis auctoritate doinini pape faciet vel indicet cum iniinicis nostris. Ita quidem quod suscipiemus et observabimus bona fide pacem, quam de novo nobis poterit invenire, vel observabimus iuxta mandatum eius pacem, que dudum facta fuit Inter nos et inimieos nostros per priorem Camaldulensem et consocios suos, cum melioratione, quam nobis in ea facere poterit et tractare, salvo in onmibus mandato et auctoritate domini pape. Supra- scriptus dominus legatus et suprascripti consules hanc cartain michi fieri iusserunt.
Ibi fuerunt dominus Rubaldus dei gratia Papie episcopus, Guilielnius doinini pape acolitus et prior sancti Iacobi de Vornabula, Bignottus de Ziminasco, Detesalvus Capellus et plures alii testes.
Eodem die coram Asalito de Sancto Nazario et Alberico Zazo eius sociis testibus Rubaldus Canis consul cominunis Papie iuravit in presentia suprascripti doinini legati de suprascripto facto, pro ut suprascriptus Botigella a se fecit.1
Ego Rufinus Manicella sficri palatii notarius interfui et hanc cartam scripsi.
Cereda aus dem archive zu Creniona. A. 46. — 1 nsnertdl?
640 RETCHSSACHEN. 1215 SEPT. 4.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 889, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DeuKoenigeKaiser/a415561e-7d4a-41d3-9b2e-ec9af6be7151/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success