Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 226, S. 291
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 226, S. 291
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 226, S. 291
In nomine sancte et individue trinitatis. Otto quartus divina favente clementia Ro- nianorum imperator et semper augustus. Ex iinperialis dignitatis officio nobis divinitus concesso sicut rebellium proterviam potenti virtute reprimere, sic derelictis et miserabilibus
214 • OTTO IV. 1209 OCT. 12.
personis decet nos dexteram consolatricem extendere et eas ad tuiciorem statum perducere. Attendent^s igitur fideles hostros homines de-Mathelica dispersos esse sicut oves errantes et desolatos, ex imperialis officii benignitate concedimus eis reedificationem castri in Ma- thelica, edicto imperiali precipientes ut id de cetero nullum commune nullaque persona destruere presumant. Ex uberiori autem gratie nostre munificentia concedimus eis medie- tatem proventuuni de iurisdictione, pedagio et mercato prefati castri, reliquam medietatenr ad manus nostras libere retinentes. Ad hoc quoque molendinum unum [et] centum mo- diolos fertilis terre volumus nuncio nostro in curte eiusdem castri assigriari, que in pote- state nostra libere de cetero permanebunt. Item voleHtes prefatos fideles nostros nullis oneribus et oppressionibus intollerabilibus gravari, statuimus ut non nisi xxvi. denarios pro fodro annuatim pro quolibet foculario in maio nobis vel nuncio nostro persolvant, preter clericos et milites qui sunt de stirpe militarL Id autem ex voluntate ipsorum ordinavimus, ut tali censu annuo seu ficto nobis teneantur. Preterea domum in eodfim castro habentem qninquaginta pedes in longitudine et triginta in latitudine nobis edificabunt. Predictis auteni adiungimus et iinperiali auctoritate sancimus, ut omni homini libera nostra permissione liceat cum familia et rebus suis ad prememoratum castrum inabitandum transmeare, adi- cientes et sub obtentu gracie nostre precipientes, ut omnes qui in eodem castro ante eius destructionem manere consueverunt, vel ad ipsum inabitandum fide prestita vel sacramento interposito astricti sint, ad ipsum reedificanduin et inabitandum revertant. Ut itaque hec maiestatis nostre qpncessio et constitutio rata in perpetuum et inconvulsa permaneat, pre- sentem paginain conscribi et sigilli nostri impressione muniri precepimus.. Statuentes et districte precipientes, ut de cetero nullus archiepiscopus, episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes, nulla civitas, nullum commune, nulla potestas, niflla denique humilis vel alta persona, ecclesiastica ve"l secularis, presens sublimitatis nostre statutuiu infringere seu quocunque modo impedire presumat. Quod qui facere attemptaverit, in ultionem temeri- tatis sue centum marcas purissimi auri componat, dimidium camere nostre,- reliquum iniu- riam passis.
Huius rei testes sunt: Wolfgerius patriarcha Aquileie, Albertus Maidemburgensis archiepiscopus, Otto Wirciburgensis episcopus, Manegoldus Pataviensis episcopus, Erigel- hardus Nuenbergensis1 episcopus, Conradus Constanciensis electus, Bernhardus dux Ka- rinthie, Otto dux Meranie, Hartmannus comes de Wirtemberc2, Albertus comes de De- lingen, Enzelmus de Tarvisio, Henricus lnarescalcus imperii, Henricus camerarius, Valterius pincerna et alii quam plures.
Signum domini Ottonis quarti Romanorum imperatoris invictissimi. Ego Conradus Spirensis episcopus imperialis aule cancellarius vice domini Theo- derici Coloniensis archiepiscopi et tocius Italie archicancellarii recognovi. Acta sunt autein hec anno domiui m.cc.viiii., regnante domino Ottone quarto Romanorum imperatore glorioso, anno regni eius xii., imperii vero primo. Datum per manus Waltheri imperialis aule protonotarii in castris ad pedem Montis Flasconis, quarto idus octobris, indictione xii.
Nach dem drucke: (Calogera) Nuova raccolta d'opuscoli scientifici e filologici, bd. 30 (Venezia 1776) t. 69. — Reg. Ott. nr. 80. — ' Dr. Itvenberg. — 1 Dr. Heinrieus comee Witbergen.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 226, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/408c4560-db64-4939-9052-d87655c5e90e/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success