Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 454, S. 442
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 454, S. 442
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 454, S. 442
Rudolphus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Fidelibus sius dilectis abbati et conventiu monasterii in Ildefeldt, Premonstradensis ordinis, Moguntinensis diocesis, gra- tiam suam et onine bonum. Licet omnium ecclesiarum profectibus intendere debeamus, illas tamen, que nobis pre aliis specialius sunt subiecte, nos convenit in affectum colligere specialem, et earum promotioni efficacius providere. Hinc est quod nos nobilis viri Theo-- dorici comitis de Honstein, fidelis nostri, cuius progenitores ecclesiam vestram in fundo imperii fundavisse noscuntur, precibus inclinati graciam, quam recolende memorie Wilhel- rnus quondam Romanonim rex, predecessor nostcr, vobis vestrisque successoribifs contulit, videlicet ut de bonis imperii usque ad summam triginta marcarum in annuis reditibus a ministerialibus vcl infeudatis nostris et imperii licite coinparare et libere retinere possitis
^^1)0]^" L 1290 APR. 25. 363
usibus vestris, ratam habemus et confirmamus, et presentis scripti regali patrocinio com- munimus, eandem gratiam non solum admittentes, sed etiam ex nostra largitione eam ulterius ampliantes, usque ad summam octoginta marcarum procedere in remissionem pec- catorum nostrorum modo concedimus supradicto, usibus vestris perpetuo profutura. Nam etsi a feudatariis subtrahantur, ex quo tamen perveniunt ad usus ecclesie in fundo imperii constitute, nonvidemus nobis aut imperio aliquid deperire. Preterea devotis vestris postu- lationibus clementer annuentes, auctoritate presencium firmiter inhibemus, ut de censu, qui vobis solvitur de areis sive de curtibns, quas habetis in opido nostro Northausen, et que- cunque iusto titulo possidetis intra muros vel extra, nullus scabinorum aut magistratuum eiusdem opidi quicquam exigere, minuere audeat aut auferre, sed omnia vestra, sicut a multis retro annis usque ad tempora nostra pacifice possedistis, de speciali nostra gratia vobis salva et libera volumus permanere. Ne igitur ulla vobis in posterum super hac nostra donatione dificultas forsitan suscitetur, vos de hoc nostro privilegio super gratia vobis facta duximus muniendos, non obstante quocunque privilegio in contrarium concesso.
Datum Erphordie, anno domini m.cc.xc, indictione secunda, vii. kal. maii-, regni vero nostri anno septimo decimo.
Nach abschrift von Heydenreich aus Weimar. — Gedr. Fiirstemann Monnmenta rernm Ilfel- densium 6. — Reg. Rud. nr. 1029. — Vgl. die urk. Wilhelms oben nr. 361.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 454, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/62bb8314-e619-4073-ba04-75bdd554c069/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success