Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1038, S. 866
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1038, S. 866
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1038, S. 866
Fridericus dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Ierusalem et Sicilie rex. Decet imperialis excellentie dignitatem vota suorum fidelium benigno favore prosequi et ea sic effectu subséquente complere, quod et eorum probata fidelitas et principis exhi- bita gratia presentibus sit ad gaudium et posteris ad exemplum. Universis igitur imperii nostri fidelibus, tarn presentibus quam futuris, volumus esse notum, quod Cavalcabos marchio, fidelis noster, in nostra presentía constitutus duo scripta olim a doinino impera tore Friderico avo et domino imperatore Henrico patre nostro memorie recolende quondam inarchioni Suprainontis avo suo concessa nostre celsitudini presentavit, in quibus vidimus contineri, qualiter iidem avus et pater noster pro gratis et acceptis servitiis, que idem marcbio sibi et imperio in snefidei puritate contnlerat, dederunt, concesserunt et confirma
NACHTR. — FBIEDRICH II. 1226 IULI. 787
verunt predicto marchioni Supramontis avo sno et heredibus eius plenam iurisdictionem curtis Vitaliane et potestasiam tam in rebus quam in hominibus ei attinentibus, statuentes et imperiali edicto sanctientes, ut ille nota puniatur infamie, qui eorum scriptis obviare aliquatenus attemptaret, vel eorum tenorem1 interpretari conaretur astute, aut eundem marchionem coram aliquo iudicum, quam coram eorum maiestate super memorate curtis iurisdictione in causam trahere moliretur; et eidem pene similiter quemlibet iudicem ad- dixerunt, qui eorum scripta sub dissimulatione transiverit aut ulterius litigantem audiverit vel aliquid admiserit allegandum, ipsorum contemptorem edicti et eorum scriptorum teme- ratorem pena quinquaginta librarum auri dampnantes. Ipsis dominorum scriptis nobis ex- hibitis et eorum tenore diligenter inspecto, predictus Cavalcabos marchio, fidelis noster, maiestati nostri humiliter supplicavit, ut eadem scripta et omnia, que continentur in eis, sicut superius sunt expressa, sibi.et suis heredibus concedere et confirmare de nostra gratia dignaremur. Nos igitur attendentes, quod dictus Cavalcabps marchio progenitorum suorum vestigia imitatus circa omnia, que fidelitatem et honorem nostrum et imperii tan- gunt, indefesse solicitudinis instantia insudavit, predicta scripta avi et patris nostri cum omnibus, que continentur in eisdem, sicut superius denotantur et in eisdem scriptis aper- tius continetur, predicto marchioni et suis heredibus de speciali celsitudinis nostre gratia concedimus et perpetuo confinnamus, statuentes et presentis privilegii auctoritate firmiter iniungentes, ut nulla omnino persona magna vel parva, ecclesiastica seu secularis, contra dicta omnia et presentem concessionera et confirmationem nostram temerario ausu venire presumat vel prenominatum Cavalcabovem marchionem et heredes suos exinde molestare et impedire attemptet, Quod qui presumpserit, in sue temeritatis vindictam preter taxatam penam in prefatis scriptis quinquaginta libras auri puri componat, quarum medietas camere nostre et reliqua passis iniuriam persolvatur. Ut autem hec nostra concessio et confirmatio rata semper et inconcussa permaneat, prescns privilegium inde fieri et sigillo celsitudinis nostre iussimus communiri.
Huius rei testes sunt: Albertus Madeburgensis, H. Mediolanensis et L. Reginus archiepiscopi, Curiensis et abbas sancti Galli, Cicensis, Ildesemensis, Warmaciensis, Ia- cobus Taurinensis et Mainardus Imolensis episcopi, Raynaldus dux Spoleti, comes Sifredus de Vienna et alii quam plures.
Datum Cremone, anno dominice incarnationis m.cc.xxvi., mense iulii, xiiii. indictione, imperante domino nostro Friderico dei gratia invictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Ierusalem et Sicilie rege, anno iraperii eius sexto, regni Ierusalem priino et regni Sicilie vigesimo octavo. Feliciter. Amen.
Winkelmann nach abschr. Cereda's aus abschr. in dessen besitze. — Die bestStigten urkunden sind d. d. in obsidione Mediolani 1158 iuli 30 und Papie 1196 sept. 14; ienes wird Stumpf ver- Offentlichen, dieses ist gedr. Toeche Heinrich VI. 633. — 1 Abschr. dominorum; die vorlagen lassen den sinn nicht zweifelhaft, wilhrend der wortlaut abweicht.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 1038, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/4af79c20-963c-4909-b78c-9d27c4d21ca6/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success