Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 559, S. 495
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 559, S. 495
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 559, S. 495
Nos Albertus dei gratia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri Romani imperii fidelibus, presentes literas inspecturis, graciam suam et oinne bonuni. Etsi ad quoslibet, quos Romane ditionis habet imperium, beneficentie nostre dexteram debeamus extendere debitricem, illos tamen prerogativa favoris amplectimur et specialiori prosequi- mur caritatis affectu, qui sub religionis habitu regulari, regi regum humiliter militantes, pro nobis orationum suarum suffragiis a divina facilius possint obtinere clementia, quod currentes in labentis seculi stadio, vite permanentis in secula bravium apprehendere merea- mqr. Noverit igitur presens etas et futuri temporis successura posteritas, quod nos devo- cionem sinceram, qua religiosi viri abbas et conventus monasterii in Arnspurg, cisterciensis ordinis', Maguntine diocesis, devoti nostri dilecti, circa divini cultus obsequia iugiter ct ferventer invigilant, gratiosius attendentes, considerantes quoque benignius integre fidei puritatem, qua erga nos et Romanuin imperium corruscare dicuntur, propter quod cupiinus eoruin monasterium et in spiritualibus esse floridum et in temporalibus opulentum, devotis ipsorum abbatis et conventus supplicationibus favorabiliter inclinati, omnia privilegia, liber- tates et gratias a divine memorie iinperatoribus et regibus Romanis nostris predecessoribus prenotato monasterio et personis iu ipso domino fanmlantibus indulta et concessas, prout rite et provide sunt concessa, de liberalitate regia innovamus et prcsentis scripti patrocinio confinnamus. Nulli ergo omnino hominuiu liceat hanc nostre innovationis et confirmationis paginam infringere, vel ei ausu temerario contraire. Quod qui facere presunipserit, gravem nostre indignationis offensam se noverit incursurum. In cuius rei testimonium presentes literas nostre maiestatis sigillo iussimus communiri.
Datum in castris prope Frankenford, quinto nonarum iulii, anno domini m.ccc.vii., regni vero nostri anno nono.
Aus abschr. sec. 17. — Reg. Alb. nr. 581.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 559, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/5556cc27-3a7d-4172-a818-2fe7662a00db/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success