Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 273, S. 328
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 273, S. 328
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 273, S. 328
Fredericus secundus divina favente dementia Romanorum imperator semper augustus et rex Sicilie. Potestati et comuni Astensi graciam suam et bonam voluntatem. Atten- dentes devotionem et fidein quam erga maiestatem nostram habere noscimini, precibus vestris aures imperiales benignius inclinamus. Cum ergo olim nobis mutuo concesseriüs mille marchan argenti recepto a nobis in custodia castro Noni, et vos illud hactenus tenue- ritis, et nunc ad presens nobis octingentas marchas argenti ad negocia imperii explenda liberaliter mutuaveritis, nos custodíam castri seu ipsura castrum Noni custodiendum cum omnibus adiacenciis seu attinenciis suis in integrum vobis usque ad continuos decern annos concedimus, ita quod citra ipsum terminum. castrum sepedictum sive adiacentia eius a vobis neque per nos ipsos neque per aliquem alium requiramus, dando vobis facultatem, ut cas
FRIEDRICH П. 1220 NOV. 25. 251
truni illud cum suis adiacenciis detineatis et posideatis libere et absolute usque ad termi- num supradictum absque nostra seu cuiuslibet alterius contradictione, percipiendo fructus inde provenientes pro expensis ad custodiam castri faciendis, ita quod nec in sortem, nec in usuris prefacti mutui valeant deputari, immo ex toto vobis cédant pro predicta custodia. Fodrum autem regale civitatis in nostra retínenme potestate. Transacto autem termino praetaxato in nostra sit potestate quandocunque voluerimus dictam argenti quantitatem vobis solvere per nos vel per alium, et Castrum recipere, vel cui nobis placuerit commen- dare. Absque solutione autem dicte summe argenti, praefactum Castrum millo modo pos- simus exigere vel extorquere per nos vel per alium, sed illud teneatis et posideatis usque ad plenam antedicte summe solutionem. Ad cuius rei eyidentiam, robur atque memoriam hoc scriptum vobis transmisimus, sigillo imperialis ibaiestatis nostre communitum.
Testes hii sunt: Bertoldus pathriarcha Aquilegensis, Sifridus Augustensis, Ulricus Pataviensis, Bertoldus Brixiensis episcopi, frater Hermanus magister domus et hospitalis Theotonicoruin, Guielmus marchio Montisferati, Conradus et Oppizo marchiones Malespine, Anseimus de Iustingen marescalchus, Vernerius de Bonlanda dapifer imperii et alii quam plures.
Ego Conradus Metensis et Spirensis episcopus imperialis aule canzellarius re- cognovi.
Datum in castris prope Urbem in Montemalo, anno domini m.cc.xx., séptimo kalendas de- cembris, indictione ix.
Ludwig Edlbacher aus dem copialbuche der Stadt Asti im Staatsarchive zu Wien. — Reg. imp. Dr. 400. — Vgl. oben nr. 266.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 273, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/59e66271-0286-4163-b4c6-ce51620084c2/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success