Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 429, S. 428
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 429, S. 428


Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 429, S. 428
Nos Rudolfus dei gratia Romanorum rex semper augustus. Rudolfus eius filius, dux Austrie et Stirie, Carniole et Marchie dominus, comes de Habsburcli et Kiburch. Notum faeimus universis, quod nos a nobili viro Renaldo de Burgundia comité Montis-Beligardi, nomine nostro et illustris viri Alberti Austrie et Stirie ducis, filii nostri predicti Roma norum regis, habuimus et reeepimus in bona et legali pecunia, nobis a dicto Reinaldo soluta tradita et deliberata, modo et forma nobis promissis, tria millia librarum turonensium par- voruin bonorum et legalium, de debito sexcies mille librarum, in quibus idem Reinaldus nobis tenebatur ex causa concessionis et investiture comitatus, castri et dominii Montis- Beligardi et attinentiaruni suarum sitis1 in Friburgo, prout in litteris super hoc confectis plenius continetur. Que quidem tria millia librarum idem Reinaldus nobis iuramento pre stito reddere et solvere promiserat ob causam predictam ad instans festum omnium sanc torum. Et de dictis tribus mille libris quietamus imperpetuum pro nobis et nostris ipsum Reinaldum et suos. Insuper promisimus eidem Reinaldo, quod si dictus Albertus Austrie et Stirie dux dictam summam pecunie in toto vel in parte repeteret a dicto Reinaldo, et dictus Reinaldus vel sui aliqua dampna vel gravamina in manu dicti Alberti vel suorum sustinerent seu ineurrerent ob causam predictam, quod nos et quilibet nostrorum in soli- duni redderemus et restauraremus eidem Reinaldo et suis omnia dampna et gravamina, que occasione predicta in manu dicti Alberti vel suorum ineurrerent seu etiam sustinerent. In quorum testimonium sigilla nostra instrumento presentí duximus apponeiida.
Datum Lucerne, iii. kal. novembris, regni nostri anno xiii., indictione xiiii., anno domini m.cclxxxv.
Nach abschr. Pfaffs aus nicht bezeichneter quelle (vgl. nr. 441). — Reg. Rud. nr. 849. — ' tibi datit !
RUDOLF I. 1285 DEC. 7. 349
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 429, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DeuKoenigeKaiser/5e52c25d-e813-486f-a6eb-02ce05287b56/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success